Fellini 'traditor' an proditor: de Felliniano opere cui titulus Satyricon
Facile intellegi potest quantum discriminis intersit inter fabulam cui titulus Satyricon a Petronio primo saeculo post Christum natum conscriptam et
peliculam cinematographicam eodem indice praeditam, a Federico Fellini anno MCMLXIX
apparatam.
Fellini enim putat historicam fidem per se ipsam parum efficere posse ut veteres
recognoscamus; opus autem esse ut antiquitatem velut per somnia attingamus.
At Fellini fabulae Petronianae partim deperditae nullas res suo animo libere fictas
addidit; contendit autem ut integri operis indolem redderet. Novas personas in
loca nova induxit. Quae personae primas partes agunt. Quod in peliculis cinematographicis
ab alienis operibus depromptis perraro factum est.
Opus a J. Carcopino conscriptum de Romanorum moribus magno adiumento fuit ad Petronianam
fabulam reficiendam. Dici enim potest illud opus Carcopinianum in cinematographica
pelicula apparanda eandem fere vim ac Petronianum habuisse.
Cum Petronius abstinuisset ne diceret quid de personarum moribus sentiret, Fellini,
aesthetica ratione adhibita, virtutem Romanorum vitiis contulit, quam discrepantiam
inter virtutem et vitia a Carcopiniano opere deduxit.
MCMLX Orestea syracusana: Gassman et Pasolini contra philologicam Academiam
Anno millesimo nongentesimo et sexagesimo, V. Gassman Aeschyli de Oreste fabulas,
quas Syracusis in teathro Graeco deinde apparavit, P.P.Pasolini poetae e Graeco
in Italicum sermonem vertendas tradidit. Quod asperrimas philologorum querimonias
movit, qui antea semper rogati erant ut graecas tragoedias Italice converterent:
umquamne poetam, philologiae rudem, fabulas reddidisse?
Cinematographica documenta huc in unum collata sunt quae de hac illis temporibus
re nova, varias aequalium opinationes exhibeant.
Ex Occidente in Orientem et rursus: itus et reditus in limine Bellini and the East, Londinii, National Gallery XII aprilis, XXV iunii
MMVI (iam in Boston, Isabella Stewart Gardner Museum XIV Decembris MMV, XXVI Martii
MMVI); Caroline Campbell e Alan Chong indicem curaverunt, National Gallery Company
Limited, Londinii impressum MMV.
Claudia Daniotti refert de documentis operibusque quae his mensibus Londinii in National Gallery exhibentur, spectantia ad iter quod Gentile Bellini
ab urbe Venetiis usque ad Constantinopolim peregit: in Londiniensi expositione
illustrantur contagiones ex Oriente in renascimentalia artificia elapsae.