50
  • Gallerie
  • Saggi
  • News
  • home » Saggio Galleria n.50 » nota

    Laocoonte: variazioni sul mito. Una galleria delle fonti testuali e figurative, engramma n. 50 – luglio/settembre 2006

    Nota: se non riuscite a visualizzare correttamente il testo greco di questo articolo, (μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος)provate a seguire queste istruzioni.

    Fonti greche e latine sul mito di Laocoonte

    Arctino, Iliou Persis, apud Proclo, Chrest. 92, 246
    τραπέντες δὲ εἰς εὐφροσύνην εὐωχοῦνται (scil. Troiani) ὡς ἀπηλλαγμένοι τοῦ πολέμου. ἐν αὐτῷ δὲ τούτῳ δύο δράκοντες ἐπιφανέντες τόν τε Λαοκόωντα καὶ τόν ἕτερον τῶν παίδων διαφθείρουσιν. ἐπι δὲ τῷ τέρατι δυσφορήσαντες οἱ περὶ τὸν Αἰνείαν ὑπεξῆλθον εἰς τὴν Ἴδην.

    Bacchilide, apud Servio, in Verg. Aen. II 201
    Sane Bacchylides de Laocoonte et uxore eius vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus et in homines conversis dicit.

    Sofocle, Laocoon, TrGF fr. 370-377 Radt
    370 Harpocr. 8, 8 Dind
    λάμπει δ᾽ἀγυιεὺς βωμὸς ἀτμίζων πυρὶ
    σμύρνης σταλαγμούς, βαρβάρους εὐοσμίας
     

    371 Σ VE Ar., Ran. 665
    Πόσειδον, ὃς Αἰγαίου νέμεις
    πρῶνας ἢ γλαυκᾶς μέδεις εὐανέμου
    λίμνας ἐφ᾽ὑψηλαῖς σπιλάδεσσι †στομάτων†
     

    372 Serv., in Verg. Aen. II 204
    horum sane draconum (sc. qui Laocoontem petierunt) nomina Sophocles in Laocoonte dicit
    (cfr: Σ ss Lycophr. 347 Πόρκις καὶ Χαρίβοια ὀνόματα δρακόντων, οἳ πλεύσαντες ἐκ τῶν Καλυδνῶν νήσων ἦλθον εἰς Τροίαν καὶ διέφθειραν τοὺς παῖδας Λαοκόωντος ἐν τῷ τοῦ Θυμβραίου Ἀπόλλωνος νεῷ)
     

    373 Dion. Hal., Ant. Rom. 1, 48, 2
    Σοφοκλῆς μὲν ὁ τραγῳδοποιὸς ἐν Λαοκόωντι δράματι μελλούσης ἁλίσκεσθαι τῆς πόλεως πεποίηκε τὸν Αἰνείαν ἀνασκευαζόμενον εἰς τὴν Ἴδην, κελευσθέντα ὑπὸ τοῦ πατρὸς Ἀγχίσου κατὰ τὴν μνήμην ὧν Ἀφροδίτη ἐπέσκηψε καὶ ἀπὸ τῶν νεωστὶ γενομένων περὶ τοὺς Λαοκοωντίδας σημείων τὸν μέλλοντα ὄλεθρον τῆς πόλεως συντεκμηραμένου. Ἔχει δὲ αὐτῷ τὰ ἰαμβεῖα ἐν ἀγγέλου προσώπῳ λεγόμενα ὧδε·
    ΑΓΓΕΛΟΣ
    νῦν δ᾽ἐν πύλαισιν Αἰνεας ὁ τῆς θεοῦ
    πάρεστ᾽, ἐπ᾽ὤμων πατέρ᾽ ἔχων κεραυνίου
    νώτου καταστάζοντα βύσσινον φάρος,
    κύκλῳ δὲ πᾶσαν οἰκετῶν παμπληθίαν·
    συνοπάζεται δὲ πλῆθός οἱ πόσον δοκεῖς,
    οἳ τῆσδ᾽ ἐρῶσι τῆς ἀποικίας Φρυγῶν
     

    374 Stob. 3, 29
    πόνου μεταλλαχθέντος οἱ πόνοι γλυκεῖς
     

    375 Stob. 3, 29, 37
    μόχθου γὰρ οὐδεὶς τοῦ παρελθόντος λόγος
     

    376 P= 369a Phot. Berol. 136, 28
    ἀνηλόκισμαι
     

    377 Hsch. Κ 1369 Latte
    καταρράκτης (de aquila dictum)

    Euforione, apud Servio, in Verg. Aen. II 201
    Ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est quia non sacrificiis eorum vetavit adventum. Post abscedentibus Graecis, cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri, cum deest sacerdos certus. Hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum Antiopa sua uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est.

    Apollodoro, ex ps.Apollodoro, Epitome V, 16-19
    Ἡμέρας δὲ γενομένης ἔρημον οἱ Τρῶες τὸ τῶν Ἑλλήνων στρατόπεδον θεασάμενοι καὶ νομίσαντες αὐτοὺς πεφευγέναι, περιχαρέντες εἷλκον τὸν ἵππον καὶ παρὰ τοῖς Πριάμου βασιλείοις στήσαντες ἐβουλεύοντο τί χρὴ ποιεῖν. Κασάνδρας δὲ λεγούσης ἔνοπλον ἐν αὐτῷ δύναμιν εἶναι, καὶ προσέτι Λαοκόωντος τοῦ μάντεως, τοῖς μὲν ἐδόκει κατακαίειν, τοῖς δὲ κατὰ βαράθρων ἀφιέναι˙ δόξαν δὲ τοῖς πολλοῖς ἵνα αὐτὸν ἐάσωσι θεῖον ἀνάθημα, τραπέντες ἐπὶ θυσίαν εὐωχοῦντο. Ἀπόλλων δὲ αὐτοῖς σημεῖον ἐπιπέμπει˙ δύο γὰρ δράκοντες διανηξάμενοι διὰ τὴς θαλάσσης ἐκ τῶν πλησίον νήσων τοὺς Λαοκόωντος υἱοὺς κατεσθίουσιν.

    Virgilio, Aeneis II, 40-56, 199-245
    Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva,
    Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
    et procul: "O miseri, quae tanta insania, cives?
    Creditis avectos hostis? Aut ulla putatis
    dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?
    aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
    aut haec in nostros fabricata est machina muros
    inspectura domos venturaque desuper urbi,
    aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
    Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis".
    Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
    in latus inque feri curvam compagibus alvum
    contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
    insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
    Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
    impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
    Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
    [...]
    Hic aliud maius miseris multoque tremendum
    obicitur magis atque improvida pectora turbat.
    Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
    sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
    Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
    – horresco referens – immensis orbibus angues
    incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
    pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
    sanguineae superant undas; pars cetera pontum
    pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
    Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,
    ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
    sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
    Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
    Laocoonta petunt; et primum parva duorum
    corpora natorum serpens amplexus uterque
    implicat, et miseros morsu depascitur artus;
    post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
    corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam
    bis medium amplexi, bis collo squamea circum
    terga dati, superant capite et cervicibus altis.
    Ille simul manibus tendit divellere nodos,
    perfusus sanie vittas atroque veneno,
    clamores simul horrendos ad sidera tollit:
    quales mugitus, fugit cum saucius aram
    taurus, et incertam excussit cervice securim.
    At gemini lapsu delubra ad summa dracones
    effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
    sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
    Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
    insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
    Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
    laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
    Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
    numina conclamant.
    Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
    Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
    subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
    intendunt: scandit fatalis machina muros,
    feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
    sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
    Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.
    O patria, o divum domus Ilium, et incluta bello
    moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
    substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
    instamus tamen inmemores caecique furore,
    et monstrum infelix sacrata sistimus arce.

    Plinio, Naturalis Historia XXXVI, 37
    Quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. Ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus rhodii.

    Igino, Fabulae 135
    Laocoon Acoetis filius Anchisae frater Apollinis sacerdos contra voluntatem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset, sorte ductus ut sacrum faceret Neptuno ad litus. Apollo occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus Laocoon cum auxilium ferre vellet ipsum quoque nexum necaverunt. Quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon hastam in equum Troianum miserit.

    Petronio, Satyricon 89
    Sed video te totum in illa haerere tabula,
    quae Troiae halosin ostendit.
    Itaque conabor opus versibus pandere:
    Iam decuma maestos inter ancipites metus
    Phrygas obsidebat messis, et vatis fides
    Calchantis atro dubia pendebat metu,
    cum Delio profante caesi vertices
    Idae trahuntur, scissaque in molem cadunt
    robora, minacem quae figurarent equum.
    Aperitur ingens antrum et obducti specus,
    qui castra caperent. Huc decenni proelio
    irata virtus abditur, stipant graves
    recessus Danai et in voto latent.
    O patria, pulsas mille credidimus rates
    solumque bello liberum: hoc titulus fero
    incisus, hoc ad fata compositus Sinon
    firmabat et mendacium in damnum potens.
    Iam turba portis libera ac bello carens
    in vota properat. Fletibus manant genae,
    mentisque pavidae gaudium lacrimas habet.
    Quas metus abegit. Namque Neptuno sacer
    crinem solutus omne Laocoon replet
    clamore vulgus. Mox reducta cuspide
    uterum notavit, fata sed tardant manus,
    ictusque resilit et dolis addit fidem.
    Iterum tamen confirmat invalidam manum
    altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
    captiva pubes intus, et dum murmurat,
    roborea moles spirat alieno metu.
    Ibat iuventus capta, dum Troiam capit,
    bellumque totum fraude ducebat nova.
    Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
    dorso replevit, tumida consurgunt freta
    undaque resultat scissa tranquillo minor,
    qualis silenti nocte remorum sonus
    longe refertur, cum premunt classes mare
    pulsumque marmor abiete imposita gemit.
    Respicimus: angues orbibus geminis ferunt
    ad saxa fluctus, tumida quorum pectora
    rates ut altae lateribus spumas agunt.
    Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae
    consentiunt luminibus, fulmineum iubar
    incendit aequor sibilisque undae tremunt.
    Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
    Phrygioque cultu gemina nati pignora
    Lauconte. Quos repente tergoribus ligant
    angues corusci. Parvulas illi manus
    ad ora referunt, neuter auxilio sibi,
    uterque fratri; transtulit pietas vices
    morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
    Accumulat ecce liberum funus parens,
    infirmus auxiliator. Invadunt virum
    iam morte pasti membraque ad terram trahunt.
    Iacet sacerdos inter aras victima
    terramque plangit. Sic profanatis sacris
    peritura Troia perdidit primum deos.

    Quinto di Smirne, Posthomerica XII, 389-497
    Τῷ (sc. Sinon) δ᾽οἱ μὲν πεπίθοντο κατὰ στρατόν, οἱ δ᾽ ἄρ᾽ ἔφαντο
    ἔμμεναι ἠπεροπῆα πολύτροπον, οἷς ἄρα βουλὴ
    ἥνδανε Λαοκόωντος˙ ὁ γὰρ πεπνυμένα βάζων
    φῆ δόλον ἔμμεναι αἰνὸν ὑπ᾽ἐννεσίῃσιν Ἀχαιῶν,
    πάντας δ᾽ ὀτρύνεσκε θοῶς ἐμπρησέμεν ἵππον,
    ἵππον δουράτεον καὶ γνώμεναι εἴ τι κεκεύθει.
    Καί νύ κέ οἱ πεπίθοντο καὶ ἐξήλυξαν ὄλεθρον,
    εἰ μὴ Τριτογένεια, κοτεσσαμένη περὶ θυμῷ
    αὐτῷ καὶ Τρώεσσι καὶ ἄστεϊ, γαῖαν ἔνερθεν
    θεσπεσίην ἐλέλιξεν ὑπαὶ ποσὶ Λαοκόωντος.
    τῷ δ᾽ἄφαρ ἔμπεσε δεῖμα˙ τρόμος δ᾽ἀμφέκλασε γυῖα
    ἀνδρὸς ὑπερθύμοιο˙ μέλαινα δέ οἱ περὶ κρατὶ
    νὺξ ἐχύθη˙ στυγερὸν δὲ κατὰ βλεφάρων πέσεν ἄλγος,
    σὺν δ᾽ ἔχεεν λασίῃσιν ὑπ᾽ὀφρύσιν ὄμματα φωτός˙
    γλῆναι δ᾽ ἀργαλέῃσι πεπαρμέναι ἀμφ᾽ ὀδύνῃσι
    ῥιζόθεν ἐκλονέοντο˙ περιστρωφῶντο δ᾽ ὀπωπαὶ
    τειρόμεναι ὑπένερθεν˙ ἄχος δ᾽ἀλεγεινὸν ἵκανεν
    ἄχρι καὶ ἐς μήνιγγας ἰδ᾽ ἐγκεφάλοιο θέμεθλα˙
    τοῦ δ᾽ ὁτὲ μὲν φαίνοντο μεμιγμένοι αἵματι πολλῷ
    ὀφθαλμοί, ὁτὲ δ᾽αὖτε δυσαλθέα γλαυκιόωντες˙
    πολλάκι δ᾽ ἔρρεον οἷον ὅτε στυφελῆς ἀπὸ πέτρης
    εἴβεται ἐξ ὀρέων νιφετῷ πεπαλαγμένον ὕδωρ˙
    μαινομένῳ δ᾽ ἤικτο, καὶ ἔδρακε διπλόα πάντα
    αἰνὰ μάλα στενάχων. καὶ ἔτι Τρώεσσι κέλευεν,
    οὐδ᾽ἀλέγιζε μόγοιο˙ φάος δὲ οἱ ἐσθλὸν ἄμερσε
    δῖα θεά˙ λευκαὶ δ᾽ἄρ᾽ ὑπὸ βλέφαρ᾽ ἔσταν ὀπωπαὶ
    αἵματος ἐξ ὀλοοῖο˙ περιστενάχιζε δὲ λαὸς
    οἰκτείρων φίλον ἄνδρα, καὶ ἀθανάτην Ἀγελείην
    ἐρριγώς, μὴ δή τι παρήλιτεν ἀφραδίῃσιν,
    καὶ σφιν ἐς αἰνὸν ὄλεθρον ἀνεγνάμφθη νόος ἔνδον,
    [δειδιότων, μὴ δή σφι καὶ αὐτοῖς ἄλγος ἕπηται]
    οὕνεκα λωβήσαντο δέμας μογεροῖο Σίνωνος
    ἐλπόμενοι κατὰ θυμὸν ἐτήτυμα πάντ᾽ ἀγορεύσειν˙
    τοὔνεκα προφρονέως μιν ἄγον ποτὶ Τρώιον ἄστυ
    ὀψέ περ οἰκτείραντες. ἀγειρόμενοι δ᾽ ἅμα πάντες
    σειρὴν ἀμφεβάλοντο θοῶς περιμήκεϊ ἵππῳ
    δησάμενοι καθύπερθεν, ἐπεί ῥά οἱ ἐσθλὸς Ἐπειὸς
    ποσσὶν ὑπὸ βριαροῖσιν ἐΰτροχα δούρατ᾽ ἔθηκεν,
    ὄφρα κεν αἰζηοῖσιν ἐπὶ πτολίεθρον ἕπηται
    ἑλκόμενος Τρώων ὑπὸ χείρεσιν. οἱ δ᾽ ἅμα πάντες
    εἷλκον ἐπιβρίσαντες ἀολλέες, ἠΰτε νῆα
    ἕλκωσιν μογέοντες ἔσω ἁλὸς ἠχηέσσης
    αἰζηοί, στιβαραὶ δὲ περιστενάχουσι φάλαγγες
    τριβόμεναι, δεινὸν δὲ τρόπις περιτετριγυῖα
    ἀμφὶς ὀλισθαίνουσα κατέρχεται εἰς ἁλὸς οἶδμα˙
    ὣς οἵ γε σφίσι πῆμα ποτὶ πτόλιν ἔργον Ἐπειοῦ
    πανσυδίῃ μογέοντες ἀνείρυον˙ ἀμφὶ δ᾽ἄρ᾽ αὐτῷ
    πολλὸν ἄδην στεφέων ἐριθηλέα κόσμον ἔθεντο˙
    αὐτοὶ δ᾽ἐστέψαντο κάρη˙ μέγα δ᾽ ἤπυον αὐλοι
    ἀλλήλοις ἐπικεκλομένοι˙ ἐγέλασσε δ᾽ Ἐνυὼ
    δερκομένη πολέμοιο κακὸν τέλος˙ ὑψόθι δ᾽ Ἣρη
    τέρπετ᾽˙ Ἀθηναίη δ᾽ ἐπεγήθεεν˙ οἱ δὲ μολόντες
    ἄστυ ποτὶ σφέτερον μεγάλης κρήδεμνα πόληος
    λυσάμενοι λυγρὸν ἵππον ἐσήγαγον˙ αἱ δ᾽ ὀλόλυξαν
    Τρωιάδες, πᾶσαι δὲ περισταδὸν εἰσορόωσαι
    θάμβεον ὄβριμον ἔργον˙ ὃ δέ σφισιν ἔκρυφε πῆμα.
    Λαοκόων δ᾽ἔτ᾽ἔμιμνεν ἐποτρύνων ἑτάροισιν
    ἵππον ἀμαλδῦναι μαλερῷ πυρί˙ τοὶ δέ οἱ οὔτι
    πείθοντ᾽, ἀθανάτων γὰρ ὑποτρομέεσκον ὁμοκλήν.
    τῷ δ᾽ ἔπι κύντερον ἄλλο θεὰ μεγάθυμος Ἀθήνη
    δυστήνοις τεκέεσσιν ἐμήδετο Λαοκόωντος.
    δὴ γάρ που πέλεν ἄντρον ὑπὸ στυφελώδεϊ πέτρῃ
    ἠερόεν, θνητοῖσιν ἀνέμβατον, ᾧ ἔνι θῆρες
    σμερδαλέοι ναίεσκον ἔτ᾽ οὐλομένοιο γενέθλης
    Τυφῶνος νήσοιο κατὰ πτύχας, ἥν τε Καλύδνην
    λαοὶ ἐπικλείουσιν ἔσω ἁλὸς ἀντία Τροίης.
    ἔνθεν ἀναστήσασα βίην καλέεσκε δρακόντων
    ἐς Τροίην˙ οἱ δ᾽ αἶψα θεῆς ὕπο κινηθέντες
    νῆσον ὅλην ἐτίναξαν˙ ἐπεσμαράγησε δὲ πόντος
    νισσομένων, καὶ κῦμα διΐστατο˙ τοὶ δ᾽ ἐφέροντο
    αἰνὸν λιχμώωντες˙ ἔφριξε δὲ κήτεα πόντου˙
    ἀμφὶ δ᾽ ἄρα στενάχοντο μέγα Ξάνθοιο θύγατρες
    Νύμφαι καὶ Σιμόεντος˙ ἀπ᾽ Οὐλύμποιο δὲ Κύπρις
    ἄχνυτο˙ τοὶ δ᾽ ἄφαρ ἷξον ὅπῃ θεὸς ὀτρύνεσκε,
    θήγοντες βλοσυρῇσι γενειάσι λοιγὸν ὀδόντων
    δυστήνοις ἐπὶ παισί˙ κακὴ δ᾽ ἐπενίσσετο φύζα
    Τρῶας, ὅτ᾽ εἰσενόησαν ἀνὰ πτόλιν αἰνὰ πέλωρα˙
    οὐδέ τις αἰζηῶν οὐδ᾽εἰ μένος ἄτρομος ἦεν
    μεῖναι ἔτλη˙ πάντας γὰρ ἀμείλιχον ἄμφεχε δεῖμα
    θῆρας ἀλευομένους, ὀδύνη δ᾽ ἔχεν˙ ἂν δὲ γυναῖκες
    οἴμωζον˙ καὶ πού τις ἑῶν ἐπελήσατο τέκνων
    αὐτὴ ἀλευομένη στυγερὸν μόρον˙ ἀμφὶ δὲ Τροίη
    ἔστεν᾽ ἐπεσσυμένων˙ πολλοὶ δ᾽ ἄφαρ εἰς ἓν ἰόντες
    γυῖα περιδρύφθησαν˙ ἐνεστείνοντο δ᾽ ἀγυιαῖς
    ἀμφιπεριπτώσσοντες. ἔλειπτο δὲ μοῦνος ἄπωθεν
    Λαοκόων ἅμα παισί˙ πέδησε γὰρ οὐλομένη Κὴρ
    καὶ θεός. οἱ δὲ οἱ υἷας ὑποτρομέοντας ὄλεθρον
    ἀμφοτέρους ὀλοῇσιν ἀνηρείψαντο γένυσσι
    πατρὶ φίλῳ ὀρέγοντας ἑὰς χέρας˙ οὐδ᾽ ὅ γ᾽ἀμύνειν
    ἔσθενεν˙ ἀμφὶ δὲ Τρῶες ἀπόπροθεν εἰσορόωντες
    κλαῖον ὑπὸ κραδίῃσι τεθηπότες˙ οἱ δ᾽ἄρ᾽ Ἀθήνης
    προφρονέως τελέσαντες ἀπεχθέα Τρωσὶν ἐφετμὴν
    ἄμφω ἀϊστώθησαν ὑπὸ χθόνα˙ τῶν δ᾽ ἔτι σῆμα
    φαίνεθ᾽, ὅπου κατέδυσαν ἐς ἱερὸν Ἀπόλλωνος
    Περγάμῳ ἐν ζαθέῃ. προπάροιθε δὲ Τρώιοι υἷες
    παίδων Λαοκόωντος ἀμείλιχα δῃωθέντων
    τεῦξαν ἅμ᾽ ἀγρόμενοι κενεὸν τάφον, ᾧ ἔπι δάκρυ
    χεῦε πατὴρ ἀλαοῖσιν ὑπ᾽ ὄμμασιν˙ ἀμφὶ δὲ μήτηρ
    πολλὰ κινυρομένη κενεῷ ἐπαΰτεε τύμβῳ
    ἐλπομένη τι καὶ ἄλλο κακώτερον, ἔστενε δ᾽ ἄτην
    ἀνέρος ἀφραδίῃς, μακάρων δ᾽ ὑπεδείδιε μῆνιν˙
    ὡς δ᾽ ὅτ᾽ἐρημαίην περιμύρεται ἀμφὶ καλιὴν
    πολλὰ μάλ᾽ ἀχνυμένη κατὰ δάσκιον ἄγκος ἀηδών,
    ἧς ἔτι νήπια τέκνα, πάρος κελαδεινὸν ἀείδειν,
    δάμναθ᾽ὑπὸ γναθμοῖσι μένος βλοσυροῖο δράκοντος,
    μητέρι δ᾽ἄλγεα θῆκε, καὶ ἄσπετον ἀσχαλόωσα
    μύρεται ἀμφὶ δόμον κενεὸν μάλα κεκληγυῖα˙
    ὣς ἥ γε στενάχιζε λυγρῷ τεκέων ἐπ᾽ ὀλέθρῳ
    μυρομένη κενεῷ περὶ σήματι˙ σὺν δέ οἱ ἄλλο
    πῆμα μαλ᾽ἀργαλέον πόσιος πέλεν ἀμφ᾽ ἀλαοῖο.

    luglio/settembre 2006