Lacoon apud veteres: textus et imagines
Quibus imaginibus litterariisque textibus haec series constat, omnes fabulam Lacoontis
describunt, initio sumpto a VII saeculo ante Christum natum usque ad signum illud
in Vaticanis Museis servatum. Hoc adseverari licet: eo magis saeculorum decursu
Lacoontis exemplaria in usum venisse, quo magis de eo litterarii textus vulgati
sint. Inter quos textus Sophocleum drama deperditum atque Vergilii Aeneis eminent.
Praeterea in tractatione notatiunculae quaedam adduntur de Pliniana descriptione
quae continetur in Naturali Historia, XXXVI, 37, de sculpturis Speluncae (nunc
Italice Sperlonga) in specu inventis, de Lacoonte Vaticano a Renascentiae aetate
usque ad nostra tempora refecto et in pristinum decus restituto.
Scholae Lacoon in libellos pictographicos inductus
In libellis pictographicis de Asterige, quem auctores Goscinny et Uderzo Iulii
Caesaris temporibus agentem fecerunt, opera miranda ab antiquis confecta saepe
describuntur. Siquidem in libellis Lacoon ille Vaticanus quoque apparet, aetatum
ordinem patet ab auctoribus prorsum neglectum esse.
Quid novi?
Somniorum substantia
Mario Martone, Città e conflitto, Bulzoni Editore, 2005
In libro cui titulus Città e conflitto anno praeterito edito,
A.Orsini de Mario Martone graecas tragoedias in scaenam prodendi viro peritissimo
agit.
De anima: certamen inter philosophos et psychanalystas
Umberto Galimberti, La casa di psiche. Dalla psicoanalisi alla pratica filosofica,
Feltrinelli, 2005
In libro cui titulus La casa di Psiche philosophus ille Galimberti ominatur fieri
posse ut psychanalysis philosophiae, unde originem traxerit, denique reconcilietur.
Politicae imagines in saeculo Augusti
Paul Zanker, Augusto e il potere delle immagini, italica versio, altera
editio, Bollati Boringhieri 2006
In libro cui titulus Augustus und die Macht der Bilder in Italicam linguam verso
iterumque nuper edito, id Paul Zanker contendit: aetate Augusti artifices semper
eadem ornamenta, signa, imagines, templorum aedificiorumque lineas effinxisse
non quo principis nutu coacti essent, sed quia haec omnia temporibus illis maxime
obsecundavissent; privatos cives Augusti exemplum in imaginibus esse secutos ut
illi statu pares esse viderentur; at verum insequentibus saeculis artifices civesque
principes mera laude et adulatione esse prosecutos.