saggi

Scholae

  • Irina Badescu
    Histria. De archaeologicis excavationibus apud ostia Histri fluminis recens peractis
    Histria urbs, quae a saeculo septimo a. Chr. n. usque ad septimum post Chr. est habitata, ex omnibus propinquis unus archaeologicus situs habendus est qui plurium aetatum decursum testari possit. Nam illic omnium temporum, inde a Graecis colonis appulsis usque ad Diadochos, usque deinceps ad Romani Imperii Orientalis institutionem, vestigia inveniri possunt.
    Irina Baldescu Alexandru Suceveanu archaeologum Bucarestinensem de archeologicis excavationibus in hoc situ fuse percontata est.
  • Laura Bumbalova
    Thracia hellenistica et caput ex situ Shipka. Antiquitatum exhibitio
    Romae in aedibus Quirinalibus caput illud aenum nunc exhibetur quod biennio ante Georgi Kitov, Bulgarus archaeologus in situ cui nomen Goljama Kosmatka repperit. Cum persaepe acciderit ut statuae ab egregiis artificibus classici, ut aiunt, aevi confectae nonnisi ex descriptis exemplaribus, quae crebro parvipendenda sunt, notae essent, solacio nunc est quod his temporibus aenae imagines Hellenistica aetate effictae, reperiuntur. Quantum ars ex aere imagines effingendi exeunte saeculo IV ante Christum natum profecerit hoc caput testatur.
news

Quid novi?

  • Nympha americana
    Lady in the Water, cinematographica pellicula a M.Nigtht Shyamalan apparata, USA 2006
    Nympha natans Story nomine, quae talis est quales nymphae sunt quae apud Sinarum gentem fabulosis narrationibus continentur, in mundo quodam caeruleo inter aquas vivit, cuius incolae magis magisque in dies cum hominibus consilia communicare praepediuntur. Attamen cum haec nympha Philadelphiam in urbem, ad piscinam inter quasdam supereditas aedes sitam pervenerit, cum custode colloqui incipit. Inde omnium rerum eventus in hoc orbe mutantur...
    (Antonella Sbrilli)
  • Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum
    La maschera della tolleranza, Ambrosii Epistulae XVII-XVIII, Simmachi Relatio Tertia, BUR 2006
    Nunc etiam, in unum collatae atque in Italicam linguam conversae, editae sunt epistulae orationesque ab Ambrosio Symmachoque de ara Victoriae conscriptae. In hac editione sylloge ditata est titulo 'Persona tolerantiae' et commentarius quoque a Massimo Cacciari conscriptus de tolerantia seu de dissimulatione ultima aetate pagana additus est. Vetera non possumus quin ad nostri temporis adiuncta (proprie an improprie?) referamus.
    (Giacomo Dalla Pietà)