Monica Centanni, Alessandra Pedersoli Quonam tempore Petrus Della Francesca Pugnam ad Pontem Milvium pinxerit
Fabulae quam Legendae Aureae a Iacobo a Varagine conscriptae caput LXXVIII
continet haec est summa: Seth Adami filium ab angelo semen accepisse quod apud
sepulchrum patris poneret; ex quo semine ingentem arborem deie succrevisse;
ex qua, postquam succisa esset pontem inter parvi rivi ripas factum esse; cum
Sabae regina Solyma invisens Salomoni nuntiasset materiam, unde pons factus
esset, Hebraeorum religioni damno fore, iussisse regem, sub terra materiam abscondi;
multis interiectis saeculis, Christi obitu adveniente, arcano Dei consilio,
in lucem esse restitutam, ex qua Christi crux erigi posset; postea Helenam Constantini
matrem, post pugnam ad pontem Milvium pugnatam, crucem saeculorum pulvere erutam
in reliquiarum numerum adsciscendam curasse; Heraclium Orientis Imperatorem,
Hierosolymis a Persarum barbarie vindicatis, eadem via qua Christus urbem ingressus
esset, Caesarea veste exuta, Sancto sepulchro reciperatas crucis reliquias apponi
imperasse. Cuius fabulae varias partes Biccius Laurenti pictor Arreti in templo
Sancti Francisci depingere iussus est; quo morte rapto, Petrus Della Francesca
opus tectorium inchohatum ad exitum perducere est iussus. Ab anno 1452 usque
ad annum1466 forsitan operi tectorio operam dederit. Qui fabulae ordinem saepe
neglexit. Animi attentio nobis dirigenda est ad imaginem pugnae ad pontem Milvium
datae, in qua, ut assolet in operibus illius temporis, Constantini vultus Iohannem
VIII Palaeologum paene ultimum Constantinopolitanum Imperatorem adumbrat. Qui
principibus Occidentis notus erat utpote cum ad illas plagas pervenisset qui
auxilia contra Turcos peteret quique unitati Orientalis Ecclesiae cum Occidentali
faveret, antequam Constantinopolis anno 1453, Constantino XI Iohannis fratre
regnante, concideret et in Turcorum potestatem redigeretur. Coniectari igitur
potest Petrum Della Francesca imaginem pugnae inter annos 1452 et 1453 primis
lineamentis effinxisse, eo nempe tempore cum Constantini victoriam quis posset
etiam ominari.
Fabrizio Lollini, Giuseppe Cengiarotti, Daniele Pisani Res gestae et fictae fabulae: historicae quaestiones iuxta Carlo Ginzburg
Fabrizio Lollini, Note a margine di Carlo Ginzburg, Indagini su Piero.
Il Battesimo, il ciclo di Arezzo, la Flagellazione di Urbino, Einaudi, Torino
[1981] 2001
Giuseppe Cengiarotti, Note a margine di: Carlo Ginzburg, Il filo e le
tracce. Vero falso finto, Feltrinelli, Milano 2006
Daniele Pisani, Note a margine di: Carlo Ginzburg, Il filo e le tracce.
Vero falso finto, Feltrinelli, Milano 2006
Ginzburgiana opera iterum edita novas animadversiones in artium historiam,
rerum historiam, historicismum excitant.
In serie
Alessandra Pedersoli Iohannis VIII Palaeologi effigies Quam felici fortuna effigies Iohannis VIII Palaeologi in operibus mirandis
saeculi XV fruita sit, multis adductis exemplis hic demonstratur.
Quid novi?
De Flagellationis Urbinatis aenigmate
Silvia Ronchey, L'enigma di Piero. L'ultimo bizantino e la crociata fantasma
nella rivelazione di un grande quadro, Rizzoli, Mediolanum 2006
In dubium revocari possunt quae Silvia Ronchey in libro de Flagellatione
a Petro Della Francesca picta asseverat: Concilium Ferrariense annis 1438 et
1439 habitum opere tectorio de Flagellatione anno 1459 perfecto adumbrari
potuisse. Difficile enim est coniectare illis temporibus artificem quendam in
opere tectorio pingendo rebus viginti annis ante peractis singillatim innuere
potuisse.
(monica centanni, fabrizio lollini)
Petrus della Francesca: vita et opus
Henri Focillon, Piero della Francesca, Abscondita, Mediolanum 2004
Iterum editus est liber a Focillon conscriptus de operibus Petri Della Francesca.
(alessandra pedersoli)
Seniorum dignitas
Maurizio Bergamo, Carlo Zanin, Le tre età della vita. Architettura
per la residenza anziani, Iuav-Il Poligrafo, Patavium 2006
Quomodo aedificari debeant hospitia ad viros ac mulieres provectae aetatis
bene excipiendos hic pertractatur. Quorum hospitiorum delineationes a discipulis
in Athenaeo IUAV peractae in unum collatae sunt.
(engrammatis seminarium)