hesperides

Hesperides

  • Giulia Bordignon, Monica Centanni
    Nympha revelata
    Anno circiter millesimo quadringentesimo octogesimo quinto ab italicis artificibus imago puellae dormientis quae a viro advenienti inveniretur, inspiceretur somnove resolveretur in opera miranda induci coepta est. Quae imago nymphas plerumque significat amoribus instituendas esse ac vel etiam, quoad philosophiam, virtutem voluptati reconciliandam, quod quidem ipsum ad neoplatonicam doctrinam tunc temporis Florentiae vigentem referri potest. Hanc Neoplatonicam doctrinam Botticelliana in 'Calumnia' Apellis ceterisque huius seriei picturis observatam esse videmus, in quibus nulla impudicitia libidove detegi potest. Nam satyri, qui saepe in eiusdem generis picturis occurrunt, voluptatem omnino probandam excitare videntur quae revelationem quandam divinam, neoplatonicae menti consentaneam, iuvet. Haec series Venere Dresdensi a Giorgione picta concluditur, a qua altera series initium sumit, in qua antiquae fabulae oblivioni datae sunt: absunt enim satyri et ante oculos nonnisi nympha recubans cum sua venustate obversatur.
scholae

Scholae

  • engrammatis seminarium
    Mercurius et Amymon

    Etiamnum in incerto est cuinam haec pictura, quae nunc Florentiae exponitur attribui possit, hoc tamen asseverari licet: anonymum pictorem Mantegnae vestigia secutum esse; auctorem, qualiscumque sit, sive Leonbruno sive Correggio, imagines a thesauro iconographico Mantegnae deprompsisse; descriptionem picturae anno circiter 1680 exaratam talem esse ut antiquorum deorum fabularumque conscientia plane careat.
  • Lorenzo Bonoldi
    Sophonisba an Artemisia
    Hisce diebus Mantuae exhibentur quattuor opera tectoria quae Andreae Mantegna adtribui possunt, quorum aliud alia ratione pictum est, aliud aliunde nunc Mantuam vectum est. Coniectare possumus haec omnia opera Isabellam Aestensem Mantegnae pingenda tradidisse, et ex his unam tantum seriem primitus constare potuisse. In singulis picturis singulae heroides repraesentantur. Didonem, Iudith Tucciam vestalemque critici agnoverunt, quaesitum tamen diu et adhuc quaeritur quarta mulier Artemisia an Sophonisba sit. Dignoscere haud facile est, utpote cum utramque mulierem ex calice bibentem artifices facere soliti sint. Quid igitur? Verisimile est Artemisiam repraesentatam esse, quandoquidem arbor quoque in pictura est. Docet enim Plinius in Naturali historia XV, 36 ex Artemisia regina arborem quandam nomen traxisse.
pm

P&M

  • Giulia Bordignon, Katia Mazzucco, Federica Pellati
    Soluto crine
    Ad mercatum autocineticum commendandum et ad spectacula melica promovenda, eximium Leonardi opus quod Iucunda dicitur et Iosephi Verdi musici effigies adhibentur. Attamen, et mulier a Leonardo picta et Italus musicus insolitis comis praediti sunt: utriusque crinis vento moveri videtur, ita ut classicis imaginibus quasi vita iniciatur.
  • Katia Mazzucco, Federica Pellati
    Nudi vavatones
    Lignei vavatones seu corporum simulacra, martyrum imagines sunt quae, quotiens sacrae fiunt pompae, sanctorum more induta, a fidelibus humeris gestantur. Nunc autem vestibus nudata, photographice reddita sunt atque in unam seriem coacta ut magis magisque in dies omnium conscientia moveatur de iis qui anorexia laborant.
quid novi

Quid novi?

  • Mantegnanae expositiones
    Quingentesimo expleto anno ab obitu Andreae Mantenga, tres expositiones habentur. Iter quasi quoddam fictum est, tres urbes tangens, Mantuam scilicet, Patavium et Veronam in quibus artifex moratus operam dedit.
    (Giulia Bordignon, Claudia Daniotti, Lorenzo Bonoldi)
  • Artium historia liberumne reddit animum?
    Giovanni Agosti, Su Mantegna I, Feltrinelli, Milano 2006
    Liber novus de Mantenga, magni ponderis et molis magnae nuper editus est.
    (Daniele Pisani)
  • Ilias figurata
    Innumerae imagines ab Iliade, inde antiquitus usque ad nostram aetatem depromptae, Romae ad Colosseum exhibentur.
    (Marta Guerrieri)
  • Astyanactis novissima tragoedia
    Swallow Song, Oxford Playhouse 17-18 novembre 2006; Londra Cochrane Theatre, 21-22 novembre 2006
    Astyanactis pueri casibus in scaenam libere proditis, novum Oxonii Londiniique spectaculum apparatum est, ab Oliver Taplin auctore excogitatum, a Lydia Konoirdou interprete actum, quo difficultates adumbrantur, quas pueri praesenti tempore in bello expedire coguntur.
    (Anna Banfi)
  • Mesopotamica ars Medio aevo comparata
    Jurgis Baltrusaitis, Arte sumera, arte romanica, Adelphi, Milano 2006
    Baltrusaitis opus nunc iterum editum est, in quo scriptor contendit artem medii aevi et vetustissimae Mesopotamiae quasi quadam cognatione vel affinitate coniungi posse, utpote cum barbari Europam populati ab Oriente profecti sint. Quod alliciens argumentum in incerto etiamnum est.
    (Daniele Pisani)