 |
Post quattuor et quinquaginta nostros commentarios periodicos
editos superiorum numerorum latinas epitomas fere singulas nonnullis locis
emendatiores reddere, huiusce emendandi operis a numero vicesimo quinto
initio facto, visum est (videas: Archivium).
Praeterea non ab re duximus nonnullas singulas scriptiunculas quae his
numeris continentur et quae elegantiores iucundioresque visae sunt in
unum indicem colligere cui nomen Specimina Latinitatis Nostrae indidimus.
Exoptandum est ut qui paginas nostras Latinas legunt, maiore profectu
eas nunc inspicere possint.
Si quando, seriorum aetatum locutionibus usurpatis, ab antiquorum usu
in scribendo discessimus, hoc fecimus ea conscientia moti recentiorem
Latinitatem, sive Renatarum artium aetatis, sive subsequentium temporum,
haud semper spernendam esse. Ex qua non pauca discere possumus.
eas ad Archivium Speciminibus Latinitatis Nostrae ditatum |