saggi

Scholae

  • Verum, falsum, fictum: controversia de historicis rebus
    • - Animadversiones in Michael de Certeau (G. Cengiarotti)
      Michel de Certeau, Storia e psicoanalisi. Tra realtà e finzione, trad. it. Torino, Bollati Boringhieri 2006.
      Michel de Certeau, Le lieu de l'autre. Histoire religieuse et mystique, Paris, Gallimard Seuil 2005.
      Liber de Francogallis Protestantibus et Collectanea quae triginta fere annis ante Michael de Certeau edenda curavit nuper in Italicam linguam conversa et edita sunt. Omnibus his commentationibus et libro quem memoravimus eadem quaestio inest: quomodo res gestae omnium memoria amotae repente recognoscantur novisque subiciantur interpretationibus; quid rei sit historiae conscribendae cum psichoanalysi.

      - Carolus Ginzburg et Hayden White: certamen de munere historicorum (D.Pisani).
      Iis commentationibus quae historicus Hayden White conscripsit Italica lingua nuper editis, occasio datur ut Caroli Ginzburg mentio fiat, qui Americanum collegam asperrime confutaverat.
      Ginzburg Americano exprobrat, quod ducat historiam nihil aliud esse nisi narrationem verbis contextam; omnes eiusdem facti narrationes, in quamlibet partem pronas, idem prorsus valere, dummodo quadam orationis vi praeditae sint; parum per se ipsa efficere posse documenta ut facta recognoscamus; quare nihil mirum esse, exempli gratia, si qui negent campos Hebraeis necandis secundo omnium gentium bello usquam extitisse. Nonnullae res, affirmat Ginzburg, pro certis verisque haberi debent fidesque iis semper tribuenda, relativismus historicus respuendus est.
  • De Metametrica, liber de arte aenigmistica a Caramuel compositus (S. Bartezzaghi)
    Stephanus Bartezzaghi contendit aenigmata quae in nostris diariis quotidie inde a labente saeculo undevicesimo enodanda proponuntur prorsus aliena esse ab arte aenigmatum quae per tot saecula antea viguit. Ea ars, inquit ille, quasi quaedam pansophia fuit. Caramuel ille qui saeculo XVII floruit nostrorum collectorum aenigmatum auctor dici non potest, quamvis in contraria sententia sit presbyter Pozzi, qui librum de re aenigmistica anno 1982 conscripsit. Bartezzaghi Metametricam a Caramuel saeculo XVII compositam describit, quod opus de arte aenigmatum triginta et duobus capitibus constat, quae singula ex singulis rebus Apollini attributis titulum trahunt.
Latina versio

Latina versio

Quid novi

Quid novi?

  • Quid amabo? Metaphysica et plus ultra.
    De Chirico, Padova, Palazzo Zabarella 20 gennaio-27 maggio 2007
    (m. viero)
    Opera a De Chirico picta exponuntur. Omnia eius operum genera, initio facto a iuventute, adspici possunt.
  • Quid nobis et Dionyso?
    Massimo Fusillo, Il dio ibrido. Dioniso e le 'Baccanti' nel Novecento, Il Mulino, Bologna 2006
    (m.Centanni, a. pedersoli)
    Inde ab anno circiter sexagesimo quinto nuper elapsi saeculi, Dionysus deus praesens, nostrae aetati maxime consentaneus putari coeptus est. Nam Bacchae facile referri poterant ad eius aetatis adiuncta. Bellum in Vietnamia tunc exardescens facile vicibus Dionysi adumbrari poterat etc. Fusillo continuatam fortunam Dyonisi ab ea aetate usque ad tempora nostra commemorat.
  • Octavia et Poppaea
    Pseudo-Seneca, Ottavia, a cura di Biagio Conte, testo latino a fronte, Rizzoli BUR, Milano 2004
    (g. dalla pietà)
    Adscriptae Senecae tragoediae cui titulus Octavia recens editio describitur, cuius appendix melica fabula ditatur quae inscribitur L'incoronazione di Poppea a Busanello composita et a Monteverdi musicis modis aptata. Comparatio inter duos hos textus facta est.
  • Omnia de nympha
    (a. pedersoli)
    Complures libri de nympha nuper editi recensentur.
  • Alexander Magnus Venetiis repertus
    (m. bergamo)
    Libri de Alexandro Magno Venetiis reperto nuper editi recensentur. Antonii Niero commentatio commendatur de Alexandro grypis ad caelum vecto, quae imago in fronte septemtrionali templi Divi Marci inserta est. Libri Iohannis Vianello de Macedonis corpore ab Alexandria urbe Venetias delato mentio fit.