warburg

Warburgiana

  • Aby Warburg,
    De investigandi ratione.
    Scripta Warburgiana in Italicum sermonem a Seminario Engrammatis conversa.
    Si, psychologia adhibita, artes per saecula quatenus et quomodo progressae sint intelligere cupimus, necesse est translaticium aetatum ordinem, quo artium quoque historia describi solet, prorsus neglegamus. Haec Warburg affirmat in scripto cui Latinus titulus Quae ratio in culturae scientia sit usurpanda tribui potest.
  • Warburgiana seminaria extrema
    Katia Mazzucco
    Sub exitu vitae Warburg facultas data est ut suam methodum in seminariis apud Amburgense Athenaeum habitis usu explicaret doceretque. His seminariis Warburg titulos imposuit ex dictis optimorum scriptorum depromptos. Illud enim Francisci Guicciardinii adhibet:
    "Ignorantiam nostram exquiramus ac illinc ubi invenerimus depellamus. In minimis rebus Deus invenitur".
    His titulis usurpatis, Warburg significare vult se omnes disciplinas amplecti.
  • Scripta de risu saeculo XX ineunte edita
    Antonella Sbrilli
    Commemorata risuum serie, quam Georgius Kienerk delineavit, tractatio multa scripta respicit quae saeculo XIX in exitum vergente tum de risu tum de cachinno edita sunt. Inter quae textus quidam Darwinianus eminet quem Warbug lectitavit et qui ei auxilio fuit elaborandis animadversionibus in patheticas formulas. Coniectari potest Warburg Kienerkianam quoque seriem novisse.
  • Warburg pictus
    Eugenia Querci
    Warburg, qui pictas singularum personarum imagines, tamquam mediocri civium ordini maxime consentaneas, improbraret, vehementer tamen adprobavit sui ipsius imaginem a Kienerk pictam, nudam repraesentationem, quam cum imaginibus a Felicis Vallotton delineatis comparavit.
  • Atlas Mnemosyne: Notulae ad Tabulas A , B, C anglice versae
    Anglici commentarii de exhibitione cui titulus Mnemosyne Venetiis anno bimillesimo quarto habita eduntur.
  • Warburgiana Bibliographia
    Warburgiana Bibliographia, novissimis libris in publicum proditis nuper aucta a Katia Mazzucco recensetur.
news

News

  • Archimedes
    Mario Geymonat, Il grande Archimede, introduzione di Zhores Alferov, prefazione di Luciano Canfora, Sandro Teti editore, Roma 2006 (II ed.)
    (Antonino Zumbo)
    Liber de Archimede currenti calamo a Mario Geymonat conscriptus, doctrina et nitore egregius nuperque editus recensetur.
  • Warburg psychohistoricus
    Georges Didi-Huberman, L' immagine insepolta. Aby Warburg, la memoria dei fantasmi e la storia dell'arte, traduzione italiana di Alessandro Serra, Bollati Boringhieri, Torino 2006
    (Daniela Sacco)
    Liber a Didi Huberman nuper Italice conversus recensetur in quo Warburg sententiam illam exponitur artium historiam peculiaribus rebus per saeculorum seriem subinde recurrentibus constare potius quam continuae evolutioni subiectam esse. Quae sententia melius intelligitur, respectu habito Freudianae psychoanalysis, necnon Nietzscheanae mentis a qua ipsa Psychoanalysis originem traxit.
  • Nullus transit annus, quin aliquid de Warburg publici iuris fiat
    (Katia Mazzucco)
    Tam multa de Warburg quotannis in Italia typis excuduntur ut quis iure suspicari possit doctum illum Germanicum virum Italicos quidem studiosos maxima admiratione prosequi.