
Ara pacis: repertorio delle fonti letterarie dirette e indirette
a cura di Monica Centanni e Maria Grazia Ciani
La numerazione progressiva dei testi (T.1, T.2 etc.) qui sotto riportati corrisponde a quella delle traduzioni italiane dei relativi passi nel saggio Fonti letterarie antiche sull'Ara Pacis
T.1 Res Gestae Augusti, 12, 2
Cum ex Hispania Galliaque, rebus in iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Quintilio consulibus, aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad campum
Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales anniversarium sacrificium facere iussit.
βωμὸν Εἰρήνης Σεβαστῆς ὑπὲρ τῆς ἐμῆς ἐπανόδου ἀφιερωθῆναι ἐψηφίσατο ἡ σύνκλητος ἐν πεδίωι Ἄρεως, πρὸς ὧι τούς τε ἐν ταῖς ἀρχαῖς καὶ τοὺς ἱερεῖς τάς τε ἱερείας ἐνιαυσίους θυσίας ἐκέλευσε ποιεῖν.
T.2 Fasti Praenestini
Ad III Kal. Feb.— Feriae ex S.C. quo[d eo] die ara Pacis Augusta[e in campo] Martio dedicata [e]st Druso et Crispino c[oss.] s[u. c. 745].
T.3 Ovidio, Fasti I, 697-722
Bella diu tenuere viros: erat aptior ensis / vomere, cedebat taurus arator equo; / sarcula cessabant, versique in pila ligones, / factaque de rastri pondere cassis erat./ gratia dis domuique tuae: religata catenis / iampridem vestro sub pede Bella iacent. / Sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas: / Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. / At quae venturas praecedit sexta Kalendas, / hac sunt Ledaeis templa dicata deis: / fratribus illa deis fratres de gente deorum / circa Iuturnae composuere lacus. / ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: / haec erit a mensis fine secunda dies. / frondibus Actiacis comptos redimita capillos, / Pax, ades et toto mitis in orbe mane. / dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: / tu ducibus bello gloria maior eris. / sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, / canteturque fera nil nisi pompa tuba. / horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: / siqua parum Romam terra timebat, amet. / Tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, / albaque perfusa victima fronte cadat; / utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet / ad pia propensos vota rogate deos.
T.4 Cassio Dione LIV 35, 2
ἐπειδή τε ἀργύριον αὖθις ἐς εἰκόνας αὑτοῦ καὶ ἐκείνη (ἡ βουλή) καὶ ὀ δήμος συνεσήνεγκαν, ἑαυτοῦ μὲν οὐδεμίαν, Ὑγείας δὲ δημοσίας καὶ προσέτι καὶ Ὁμονοίας Εἰρήνης τε ἔστησεν.
T.5 Plinio, Naturalis Historia XXXVI, 42
Nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit qui fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. Quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua impensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata, hoc tamen alio modo usurpasse. Sunt certe etiamnum in columnarum spiris inscalptae, nominum eorum argumento, lacerta atque rana.
T.6 Feriale Cumanum
[eo die Ara Pacis Aug. dedicata] est. supplicatio imperio Caesaris Augusti cost[odis civium Romanorum orbisque terrar]um.
T.7 Lucrezio, De rerum natura I, 1-17, 29-40
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, / alma Venus, caeli subter labentia signa / quae mare navigerum, quae terras frugiferentis / concelebras, per te quoniam genus omne animantum / concipitur visitque exortum lumina solis: / te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli / adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus / summittit flores, tibi rident aequora ponti / placatumque nitet diffuso lumine caelum. / Nam simul ac species patefactast verna diei / et reserata viget genitabilis aura favoni, / aeriae primum volucris te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi. / inde ferae pecudes persultant pabula laeta / et rapidos tranant amnis: ita capta lepore / te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. / Denique per maria ac montis fluviosque rapacis / frondiferasque domos avium camposque virentis / omnibus incutiens blandum per pectora amorem / efficis ut cupide generatim saecla propagent. / […] / effice ut interea fera moenera militiai / per maria ac terras omnis sopita quiescant; / nam tu sola potes tranquilla pace iuvare / mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors / armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se / reiicit aeterno devictus vulnere amoris, / atque ita suspiciens tereti cervice reposta/pascit amore avidos inhians in te, dea, visus / eque tuo pendet resupini spiritus ore. / Hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto / circumfusa super, suavis ex ore loquellas / funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.
T.8 Virgilio, Egloga IV, vv. 3-ss.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas; / magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: / iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; / iam nova progenies caelo demittitur alto. / Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum / desinet ac toto surget gens aurea mundo, / casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. / Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit, / Pollio, et incipient magni pocedere menses. / Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, / inrita perpetua solvent formidine terras, / ille deum vitam accipiet, divisque videbit / permixtos heroas, et ipse videbitur illis, / pacatumque reget patriis virtutibus orbem. / At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu / errantis hederas passim cum baccare tellus / mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
T.9 Orazio, Carmen saeculare
Phoebe silvarumque potens Diana, / lucidum caeli decus, o colendi / semper et culti, date quae precamur / tempore sacro, / quo Sibyllini monuere versus / virgines lectas puerosque castos / dis, quibus septem placuere colles, / dicere carmen. / Alme Sol, curru nitido diem qui / promis et celas aliusque et idem /nasceris, possis nihil urbe Roma / visere maius. / Rite maturos aperire partus / lenis, Ilithyia, tuere matres, / sive tu Lucina probas vocari / seu Genitalis: / diva, producas subolem patrumque / prosperes decreta super iugandis / feminis prolisque novae feraci/ lege marita, / certus undenos deciens per annos / orbis ut cantus referatque ludos / ter die claro totiensque grata/nocte frequentis. / Vosque, veraces cecinisse Parcae, / quod semel dictum est stabilisque rerum / terminus servet, bona iam peractis / iungite fata. / fertilis frugum pecorisque Tellus / spicea donet Cererem corona; / nutriant fetus et aquae salubres / et Iovis aurae. / condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; / siderum regina bicornis, audi, / Luna, puellas. / Roma si vestrum est opus Iliaeque / litus Etruscum tenuere turmae, / iussa pars mutare lares et urbem / sospite cursu, / cui per ardentem sine fraude Troiam / castus Aeneas patriae superstes / liberum munivit iter, daturus / plura relictis: / di, probos mores docili iuventae, / di, senectuti placidae quietem, / Romulae genti date remque prolemque / et decus omne. / Quaeque vos bobus veneratur albis / clarus Anchisae Venerisque sanguis, / impetret, bellante prior, iacentem / enis in hostem. / iam mari terraque manus potentis / Medus Albanasque timet securis,/ iam Scythae responsa petunt, superbi/ nuper et Indi. / Iam Fides et Pax et Honos Pudorque / priscus et neglecta redire Virtus / audet adparetque beata pleno / Copia cornu./ Augur et fulgente decorus arcu/Phoebus acceptusque novem Camenis, / qui salutari levat arte fessos / corporis artus, / si Palatinas videt aequos aras, / remque Romanam Latiumque felix / alterum in lustrum meliusque semper / prorogat aevum, / quaeque Aventinum tenet Algidumque, / quindecim Diana preces virorum / curat et votis puerorum amicas / adplicat auris. / Haec Iovem sentire deosque cunctos / spem bonam certamque domum reporto, / doctus et Phoebi chorus et Dianae / dicere laudes.
T.10 Orazio, Carmina IV, 15
Phoebus volentem proelia me loqui / victas et urbis increpuit lyra, / ne parva Tyrrhenum per aequor / vela darem. Tua, Caesar, aetas / fruges et agris rettulit uberes / et signa nostro restituit Iovi / derepta Parthorum superbis / postibus et vacuum duellis / Ianum Quirini clausit et ordinem / rectum evaganti frena licentiae / iniecit emovitque culpas / et veteres revocavit artes, / per quas Latinum nomen et Italae crevere vires, famaque et imperi / porrecta maiestas ad ortus/ solis ab Hesperio cubili, / custode rerum Caesare non furor/civilis aut vis exiget otium, /non ira, quae procudit ensis et miseras inimicat urbes. / Non qui profundum Danuvium bibunt / edicta rumpent Iulia, non Getae, / non Seres infidique Persae, / non Tanain prope flumen orti. / Nosque et profestis lucibus et sacris / inter iocosi munera Liberi / cum prole matronisque nostris,/rite deos prius adprecati, / virtute functos more patrum duces / Lydis remixto carmine tibiis / Troiamque et Anchisen et almae / progeniem Veneris canemus.
T.11 Virgilio, Eneide VI 788-807
Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem / Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli / progenies magnum caeli ventura sub axem. / Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,/ Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet / saecula qui rursus Latio regnata per arva / Saturno quondam, super et Garamantas et Indos / proferet imperium: iacet extra sidera tellus, / extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas / axem umero torquet stellis ardentibus aptum. / Huius in adventum iam nunc et Caspia regna / responsis horrent divom et Maeotia tellus, / et septemgemini turbant trepida ostia Nili. / Nec vero Alcides tantum telluris obivit, / fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi / pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu; / nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis, / Liber, agens celso Nysae de vertice tigres. / Aut dubitamus adhuc virtute extendere vires, / aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
T.12 Virgilio, Eneide III, 388-392
Signa tibi dicam, tu condita mente teneto: / cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam / litoreis ingens inventa sub ilicibus sus / triginta capitum fetus enixa iacebit. alba, / solo recubans, albi circum ubera nati, / is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
T.13 Virgilio, Eneide VIII, 31-85
“Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno / populeas inter senior se attollere frondes / visus: eum tenuis glauco velabat amictu / carbasus et crinis umbrosa tegebat harundo; / tum sic adfari et curas his demere dictis: / “O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem / qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, / exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, / hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; / neu belli terrere minis: tumor omnis et irae / concessere deum [profugis nova moenia Teucris]. / Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, / litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, / triginta capitum fetus enixa, iacebit, / alba, solo recubans, albi circum ubera nati. / Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum / ex quo ter denis urbem redeuntibus annis / Ascanius clari condet cognominis Albam. / Haud incerta cano.[…]”. / Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; / candida per silvam cum fetu concolor albo / procubuit viridique in litore conspicitur sus; quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, / mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
T.14 Dionigi di Alicarnasso I, 57
Αἰηνέας δὲ τῆς μὲν ὐός τὸν τόκον ἅμα τῇ γειναμένῃ τοῖς πατρῴοις ἁγίζει θεοῖς ἐν τῷ χορίῳ τῷδ', οὗ νῦν ἐστιν ἡ καλιὰς, καὶ αὐτὴν οἰ Λαουινιάται τοῖς ἄλλοις ἄβατον φυλάττοντες ἱερὰν νομίζουσι. τοῖς δὲ Τρωσὶ ματαστρατοπεδεῦσαι κελεύσας ἐπὶ τὸν λόφον ἱδρύεται τὰ ἔδη τῶν θεῶν ἐν τῷ κρατίστῳ καὶ αὐτίκα περὶ τὴν κατασκευὴν τοῦ πολίσματος ἀπάσῃ προθυμίᾳ ὧρμητο.
T.15 Cassio Dione LIV 26
Μετὰ δὲ ταῦτα τό τε θέατρον τοῦ Μαρκέλλου καλούμενον καθιέρωσε, κἀν τῇ πανηγύρει τῇ διὰ τοῦτο γενομένῃ τήν τε Τροίαν οἰ παίδες οἰ εὐπατρίδαι οἵ τε ἄλλοι καὶ ὀ ἔγγονος αὐτοῦ ὀ Γάιος ἵππευσαν.
luglio 2007