monumenta MONUMENTA

Vox monumenti cum monendi verbo artissime coniuncta est, praesertim si vi adhibetur ex qua quis quid commemorat.
Novissima sectio vel pars Engrammatis investigationes complectetur sive ad singula aedificia, sive ad architectonicas typologias sive ad sculptas imagines tabellasve pictas spectantes. Maxime investigabitur qua aetate, quo loco, a quibus fieri singula opera miranda iussa sint, quae ratio iis operibus cum antiquorum litteris imaginibusque intercedat, ita ut haec monumenta praesertim sub historico prospectu perpendantur.
Hae investigationes apud Athenaeum IUAV in sede Instituti “Classica&Architectonica” fiunt.
Ab Ara Pacis Augustae nuper refecta primae investigationes, quae nunc vulgantur, initium sumpserunt.


news

In serie

news

Scholae

news

Quid novi?

Ara Pacis restituta
Novissima – volumina et interretiales siti – de Ara Pacis edita.