saggi

Scholae

  • Iulia Farnesia quasi Virgo
    Sergio Bertelli

    Saeculo XVI mos erat ut sponsae, cum in matrimonium ductae essent, pingerentur . Binae imagines fieri solebant: altera nuda, altera vestibus induta. Quae imagines velis obtectae in cubiculo asservabantur ne quis alius praeter maritum inspiceret. Poetae quasi certam quandam rationem invenerunt ut mulieres describerent. Nam semper easdem corporis partes describebant. Dici tamen potest Franciscum Petrarca pauciores partes quam Iohannem Boccaccio in carminibus laudibus prosequi solitum esse. Ii qui Iohannem Boccaccio secuti sunt huiusmodi descriptiones uberius evolverunt.
    Multae variaeque res ad nuptias castitatemque designandam in imaginibus quas supra memoravimus adhibebantur: virginum nempe velum, zona, aqua ignisque, malum cydonium etc.
    Geminas imagines invenire et in unum cogere difficillimum est, utpote cum altera ab altera antiquitus saepe seiuncta sit.
    Inter has imagines opus tectorium annumerandum est quod Alexander Papa VI fieri iussit. In quo Papa Virginis genibus provolutus apparet. Verisimile est Pinturicchio (ut vulgo dicitur) pictorem ad Redemptoris Matrem pingendam Iuliam Farnesiam, quam mulierem Pontifex adamavit, effinxisse.

  • Iohannis VIII Palaeologi imagines
    Fernando Algaba Calderòn

    Constat Iohannem VIII Palaeologum, qui Constantinopolitanis paene ultimus imperavit, cum in occidentis solis plagam venisset ad Concilium Oecumenicum anno MCDXXXVIII-XIX celebratum, ab artificibus crebro effictum esse qui Constantinum I romanum imperatorem ceterosque reges pingere studerent, quasi ipse novus Constantinus esset.
    Mirum tamen est in quibusdam mirandis operibus illius aetatis, ubi Odysseae quidam loci repraesententur, Ulixen Iohannis VIII habitum ferre; Neptunum quoque, si loci ab Aeneide deprompti effingantur, Iohannis VIII imaginem gerere etc.

galleria

In serie

Iohannis VIII Palaeologi series aucta
Alessandra Pedersoli

Haec series novis imaginibus instructa est.