engramma classicam traditionem per saeculorum decursum progredientem respicit eo consilio ut omnia evocentur et repetantur quae hominum occidentalium cultui atque humanitati insita semper fuerunt (fabulae, verba, symbola) et quae antiquitatem aevum Rinascimentale aetatemque nostram invicem sociare videntur.
plurimi numeri engrammatis iam editi in Archivium
collecti sunt. Numeri in quattuor series divisi sunt et quilibet numerus
diversis constat partibus, in quibus, singulis mensibus, scholae textusque
informatica conexione vulgantur: Scholae
(Saggi); In serie (Gallerie);
Peithò&Mnemosyne; Hesperides;
Aranea; Quid
novi? (News).
Etiam indices per sectiones thematicas adhibentur: Warburgiana,
De Apellis Calumnia, Informatica
sive Humanitatis Studia, Laocoontiana.
Warburgianae methodo quae, quasi per quandam alchymiam, verba imaginesque inter se coniungit, informatica ratio, quae alicuius textus vel imaginis tractationem undique expletum et perfectum fieri posse permittit, maxime consentanea est.
engramma informaticam divulgationem adhibet non ut haec pro chartacea editione substituatur sed ut investigationem iuvet investigandi rationem recognoscat, utque quae a Seminario classicae traditionis effecta sunt quolibet gentium mittat.

Si alia de engramma scire vis, ad nos mitte