engramma classicae humanitatis traditio
Latina versio La Rivista di engramma XXXV, mensis Augusti et Septembri- anno MMIV


Quidnam contineant pretiosa Engrammatis acta
si rescire velis, siste et, amice, lege.
En animi veterum pateant et scrinia docta
saecula quae praebent, en reserata habeas!


Mnemosyne reperta
Aby Warburg Atlas Venetiis expositus


Hoc Engrammatis numero omnia tantum continentur quae ad expositionem spectant cui titulus Mnemosyne. Iter per labyrinthum. Quae expositio Venetiis in aedibus “Fondazione Levi” mense Martio et mense Aprili anni MMIV habita est, a Seminario Classicae traditionis una cum "Dottorato Internazionale Villard" quod ad IUAV pertinent, a Romano circulo cui nomen “Associazione Mnemosyne", a "Centro Warburg Italia” opera communi instructa.

Sexaginta et tres tabulae Warburgiani Atlantis photographice redditae patebant. Per quattuor aedium conclavia tabulae, quasi circulus adesset, dispositae sunt, prolegomenis de vita et operibus Warburg quoque additis (vide: Aby Warburg biographia et Atlantis his
toria).

Quo melius Atlantis ratio explicaretur, iter in quattuordecim partes divisum proponebatur. Pars quaeque, cum paucis annotationibus, suo colore signabatur, ita ut per se ipsam ad Mnemosynem detegendam valeret, singulis novitatibus quibus Atlas innititur, clara in luce positis. Quae novitates? Quippe: Astrologia, formulae patheticae, Antiquitas reperta ac in Renascimentum inductam, et cet.

Si intelligere exoptas singularum tabularum lineamenta, et qua cognatione omnes tabulae inter se contineantur, vide Iter per labyrinthum.

Quo omnia quae ad hanc expositionem pertinebant uberius tractarentur, Warburgianarum rerum studiosi scholas habuerunt, quas hic in epitomen redegimus (vide: Lecturae). Inspectis quibusdam Atlantis tabulis, quasi quoddam iter per stationes studiosi statuerunt quod plures urbes ab Oriente ad Occidentem tangeret, ea causa ut “labyrinthum Mnemosynes” rimarentur.