| Engramma - Editorialis numerus (XXVI) Iulii Augustique Engramma classicam traditionem omnem examinat, warburgianis studiis suffultum, eo consilio ut omnia evocentur et repetantur quae hominum occidentalium cultui atque humanitati insita semper fuerunt (fabulae, verba, symbola) et quae antiquitatem, rinascimentum ,aetatemque nostram invicem sociare videntur Engrammatis XXVI numerus iam editum est, tribus annis postquam primus numerus prodierat. Quilibet seriei numerus diversis constat partibus, in quibus, singulis mensibus, scholae textusque informatica conexione vulgantur. Warburgianae methodo quae, quasi per quandam alchymiam , verba imaginesque inter se coniungit, informatica ratio, quae alicuius textus vel imaginis examen undique expletum et perfectum fieri posse permittit, maxime consentanea est. Engramma informaticam divulgationem adhibet non quasi haec chartaceae editioni supponatur sed ut investigationem iuvet investigandi rationem recognoscat, utque quae a Seminario classicae traditionis effecta sunt quolibet gentium mittat. Hic numerus quae contineant, cuiusmodi sint singulae partes explanat. Omnes qui Seminario intersunt omnibus commentationibus quiddam contulerunt Quae in hoc numero edita sunt adiumento sint iis qui intelligere velint quantum informaticae divulgationi sensim, novas pingendi loquendique formas quaerentes, nos tradiderimus. |