classicae humanitatis traditio  
Latina versio La Rivista di Engramma XXVII, septembris et octobris anno MMIII

Quidnam contineant pretiosa Engrammatis acta
si rescire velis, siste et, amice, lege


Qui seminario Egrammatis intersunt paginae electronicae reficiendae et novandae operam dant, eo consilio ut omnes commentationes adhuc editae in certum indicem redigantur et automatum internum ad perspicienda omnia hucusque edita instruatur.
Quae ephemerides autumno praesentis anni in lucem exibunt, minores extabunt solito: una Warburgiana pars in ampliorem formam redigetur. Interea vicesimum sextum numerum informatica conexione adhibita inspicere poteris, in quo quid contineant singuli articuli usque ad mensem Iulium anni 2003 editi singillatim explanavimus.  

 
Warburghiana
  • Gertrud Bing, Aby M. Warburg
    Anno MCMLVIII Hamburgi in Kunsthalle, Aby Warburg imago posita est. Eodem tempore Gertrud Bing nonnulla conscripsit de magistro suo, quae deinde, italice versa, edita sunt in Rivista storica italiana, LXXII (1960). Bing magistri sui ingenium virique ac eruditi mores in hoc scripto ardenter explicat.
  • Biographia
    De Aby Warburg vita Katia Mazzucco annotationes conscripsit.

  • Scholae
    De Francis Bacon formam suam pingente,
    Nadia Mazzon scripsit, seu de artifice in  Rembrandt et Van Gogh disciplina versato.


     
    P&M
    Veneficae Venustae Vanitates
    Lorenzo Bonoldi
    ‘Poison de Dior’: speculum et calva, vanitatis mortisque signa, in ampullae unguenti emblemate ad venditationem comparent


    Engramma - Editorialis numerus
    Engramma classicam traditionem omnem examinat, warburgianis studiis suffultum, eo consilio ut omnia evocentur et repetantur quae hominum occidentalium cultui atque humanitati insita semper fuerunt (fabulae, verba, symbola) et quae antiquitatem, rinascimentum ,aetatemque nostram invicem sociare videntur
    Engrammatis XXVI numerus iam editum est, tribus annis postquam primus numerus prodierat. Quilibet seriei numerus diversis constat partibus, in quibus, singulis mensibus, scholae textusque informatica conexione vulgantur.
    Warburgianae methodo quae, quasi per quandam alchymiam , verba imaginesque inter se coniungit, informatica ratio, quae alicuius textus vel imaginis examen undique expletum et perfectum fieri posse permittit, maxime consentanea est.
    Engramma informaticam divulgationem adhibet non quasi haec chartaceae editioni supponatur sed ut investigationem iuvet investigandi rationem recognoscat, utque quae a Seminario classicae traditionis effecta sunt quolibet gentium mittat.
    Hic numerus quae contineant, cuiusmodi sint singulae partes explanat. Omnes qui Seminario intersunt omnibus commentationibus quiddam contulerunt
    Quae in hoc numero edita sunt adiumento sint iis qui intelligere velint quantum informaticae divulgationi sensim, novas pingendi loquendique formas quaerentes, nos tradiderimus.

    Warburg Tabulae ex Mnemosyne

    Aby Warburg: textus et materiae

    Lectiones investigationesque in Warburgianum Atlantem
    P&M Scholae

    Quae repetantur, et velut engrammata seligantur in rerum vendibilium divulgatione

    A scholis chartis editis usque ad divulgationem informaticam
    Novitates In serie

    Classica traditio in vita hodierna

    Repertoria iconographica informatice pervulgata  

    Hesperidi

    Warburgiana ratio adhibita et experta