engramma classicae humanitatis traditio  
Latina versio La Rivista di Engramma XXXII mensis Aprilis anno MMIV


Quidnam contineant pretiosa Engrammatis acta
si rescire velis, siste et, amice, lege.
En animi veterum pateant et scrinia docta
saecula quae praebent, en reserata habeas!




Warburgiana

De “antithetico habitu” apud Aby Warburg sive de contrariis plurimisque significationibus quas gestus pathetici usque ad Renascimentum evocaverunt


Darwinianis animadversionibus in medium adductis, Warburg principium ‘antithetici habitus’ quod Darwin ad animantia refert, ad describendas formulas patheticas (Pathosformeln ab ipso dictas), ancipiti adhibet ratione. Nam saepe contrarii affectus uno eodemque habitu designantur. De quibus rebus Giulia Bordignon scripsit

Tabulae Mnemosynes

Tabulam A a qua Warburgianus Mnemosynes Atlas exordium habet, qui Engrammati conficiendo intersunt, variis et graphice delineandi et verbis interpretandi rationibus explanant

Scholae

Aranea

Classicos scriptores, ut ita dixerimus, et Graecos et Latinos ex reti sive ex nexuum informaticorum arta inextricabilique aranea Alessandra Pedersoli et Giacomo Dalla Pietà exquisiverunt recensueruntque, ut eos fontes humanarum litterarum studiosi in promptu habeant

Nova

  • A mentis quadam incitatione usque ad opus ex ratione faberrime effectum. Antonio Canova
    In urbibus Bassano et Possagno Veneti Canoviana opera exponuntur. Laura Cavallo scripsit


  • De actis Warburgiani symposii Senae anno 1999 gesti Katia Mazzuco scripsit


  • De reditu suo sive de carminibus in cinematographeis
    Cinematographicam peliculam e Rutilio Namatiano a Claudio Bondì desumptam Giacomo Dalla Pietà examinavit


  • De studiosorum conventu Ianuae habito, sescentis impletis annis ex quo Leo Baptista Alberti natus est Daniele Pisani scripsit

  • P&M

    De trium anulorum emblemate

    Federica Pellati, quae superiore numero emblema quoddam Renascimentale parietibus in aedibus Vineolae inscriptum comparaverat cum insignibus acetabulorum quae nunc in eiusdem urbis opificiis finguntur, eandem comparationem hoc numero uberius evolvit