engramma classicae humanitatis traditio  
Latina versio La Rivista di engramma XXXIV mensis Iunii et Iulii – anno MMIV

Quidnam contineant pretiosa Engrammatis acta
si rescire velis, siste et, amice, lege.
En animi veterum pateant et scrinia docta
saecula quae praebent, en reserata habeas!


WARBURGIANA

-Americana saltatrix pedibus nuda, seu Aby Warburg epistula de Isadora Duncan
(Linda Selmin)
Anno MCMIII Isadoram Duncan saltantem se vidisse Warburg in epistula quadam significat, quam hic primum edimus: Warburg saltatricem illam quidem reprehendit eo quod antiquorum choreas moleste ridiculeque simularet; attamen mulieris corporis motus quid sibi vellent attente inspexisse videtur et formulis patheticis, de quibus iis temporibus investigabat, eos assimulandos duxisse.

-Bibliographia warburgiana (editio aucta)

-Aby Warburg, in labyrintho dominus
(Guglielmo Bilancioni)
De Ernst Gombrich warburgiana biographia censura.


TABULAE ATLANTIS MNEMOSYNES

Tabula B

E caelis ad hominem
Homo, qui ad aethera se ipsum referre vehementer exoptat, cogitat se caelo interesse. Itaque fit ut congruentia naturae cum homine institui putetur. Renascimentali aetate haec congruentia et logico geometrico (vide Leonardum) et magico demonico more repraesentatur.

Tabula C
De coelo technice capto
Astronomicae rationes a disciplina astrologica usque ad Zeppelinianum velivolum. Media in tabula Martis imago ponitur, per saecula mutans: nam cum primum deus in astris velut humana figura fictus sit, deinde, iuxta Keplerianam sententiam, per orbes vel imperfectos errans inducitur, ita ut magicis et armonicis cognationibus cum homine et caelo coniungatur. Postremo Mars caelum captum technicis inventis significat: at simul calamitates ruinasque bellicosum numen promittit.


IN SERIE
Isabellae Aestensis imagines
(altera editio a L. Bonoldi perfecta)
Isabellae Aestensis imaginibus Lucas Emil Vostermann scalptura et imago a Titiano descriptae adduntur (imaginis archetypum deperditum est)

Hebe apud antiquos et in imaginibus allegoricis saeculi XVIII
(Claudia Solacini, editio altera)
Tredecim novarum imaginum quaeque iuxta singulas descriptiones collocatae sunt ea causa ut prior series absolvatur. Hebes et Iovis imago quoque inseritur a marmore Attico descripta quod Londinii in Musaeo servatur

NOVA
Sollicita gratia: de Botticelli et Filippino Lippi Florentina expositio
Florentiae, in aedibus Strozzi, Botticelli et Filippinus Lippi. De inquietudine et gratia apud pictores
florentinos XV saeculi expositio habetur.
(Sara Agnoletto)

Antiquum ex temporum voluptate. Cubiculum ex alabastro Antonii Lombardi
De Aestensibus Ferrariae dominis expositio apud Castrum Aestense habetur.
(Alberto Anselmi, Daniele Pisani)

“Accipiendum vertendumque antiquum quantum hodie fabulas decet"
De Duilio Cambelotti artifice scaenarum instruendarum in novo Musaeo Syracusano Dramatis Antiqui expositio habetur.
(engramma)

Aby Warburg et dialectica imaginis
De "aut aut" numerum monographicum warburgiano M. Centanni illustrat.

Ilias more hollywoodiano
De Troy cinematographice ficta L. Bonoldi censura.

Barbarum et magicum femininum
Fabulam De Smyrneis maleficis feminis, a Sara Meimaridi fictam, nuper editam, M. Bergamo commentatur.

P&M
Sirenes et autocyneta. Classica traditio semper desideratur
(Lorenzo Bonoldi)
Ad autocyneta divulganda homericae Sirenes evocantur, nec desunt obturamenta ad aures occludendas