engramma the Classical Tradition in Western Memory
Latina versio Engrammatis numerus XXXVI, mensis Octobris anni MMIV
Hesperides

De Manetiana nympha, cuius forma unde deducta sit, quibusque exemplis nitatur Seminarium Traditionis Classicae investigavit.
Manetiana nympha quae in opere conspicitur cui nomen Dejeuner sur l’herbe (“Merenda rusticana” interpretari possumus) cum renascimentalibus antiquisque exemplaribus comparatur. In tabula iter quoddam explicatur per archaeologica monumenta necnon et Raffaelliana, Giorgionea, et tandem Manetiana opera picta.
 
Scholae

Impudens Nympha: de Manetiana Victorine in antiqua patera praefigurata sive de eiusdem exemplaribus antiquis modernisve.

Cum de exemplaribus quibus Manetiana pictura Dejeneur sur l’herbe (“Merenda rusticana”) niteretur scriberet, Aby Warburg eam picturam quasi postremam in serie operam fuisse affirmat; quam seriem Renascimento ab hellenisticorum imitatione profectam, in Marcantonii Raimondi caelatura, ex quadam nunc deperdita Raphaeliana pictura, continuatam esse et tandem a Manet ipso receptam et in pictura sua imitatam.

Primus, iuxta Warburg sententiam, Raffaellus in opera sua deperdita Nymphae visum ad spectatorem, haud ad coelum ut in sarcophagis antiquis, convertit. Monica Centanni, Warburgianis investigationibus fulta, cetera novaque exemplaria requirit quibus et Manetianum et Raphaelianum deperditum opus nixum sit.

Centanni, iuxta recentiora critica studia, putat Manet non tantum vel hellenisticum sarcophagum vel Raphaelianum exemplar esse secutum, sed potius quoddam opus tectorium Giorgioneo more depictum quod aspici potest in oppido Castelfranco. Praeterea negat Centanni Nymphae visum ab ipso Raffaello conversum esse; nam in patera, IV saec. post Ch. natum confecta, prope ad Flumen adsidens Nympha eadem apparet iam tum oculos ad spectatorem figentem.
(Monica Centanni)
 
P&M

Classica ioca
Se movens figura e Graeco vaso in pavimento prosilit. Classicae imagines etiam ad favos venditandos plurimum valent: nam omnium oculi alliciuntur antiquis figuris ad nostra tempora deductis. Itaque fit ut etiam favi fictiles, tamquam elegantiores, pluris aestimentur, novumque opificium antiquitatis auctoritate nobilitetur.
(Lorenzo Bonoldi)

Nova

Novissima Panathenaica
Ad nostri temporis certamima Olympica Athenis anno MMIV auspicanda, Panathenaica paene restituta sunt. Nam omnes Graecorum historiae eventus in scaenicam memoriam revocati sunt apud stadium quod Panathenaicum dicitur.
(Lorenzo Bonoldi)

Renascimenti abdita secreta
Dan Brown, Il codice da Vinci, Milano, Mondadori 2004
Ian Caldwell, Dustin Thomason Il codice dei quattro, Piemme, Casale Monferrato
Renascimentum in memomoriam atque usum omnium revocatur ad duas fabulas nostrae aetatis conscribendas.
(Alessandra Pedersoli, Paolo Tonin, Luca Tonin)

Antiquum photographice redditum
Il riuso dell’antico, Antiche Olearie Papali, dal 24 giugno al 15 ottobre 2004
Photographica et cinematographica exhibitio Romae habetur, qua apparet quales fuerint moles quaedam, antequam, saeculo XIX ad exitum vergente, forma Urbis refecta est. Praeterea ex hac exhibitione intellegi potest quo animo Antiquitas, eo saeculo labente, spectari solita sit
(Monica Zanettin)

De philosopho in urbe
Siegfried Kracauer, Strade a Berlino e altrove, a cura di Daniele Pisani, Bologna, Pendragon 2004
Quo animo versatus sit philosophus in urbibus ad innumeras multitudines septuaginta fere abhinc annos auctis hic liber demonstrat.
(Monica Centanni)

In templo Vestae
James Hillman, L’anima dei luoghi, conversazione con Carlo Truppi, Milano, Rizzoli 2004
Quomodo architecto Ortygia, quae Syracusarum vetustissima pars est, reficienda est, ut ad nostra tempora accomodetur neque tamen antiquam faciem, sibi maxime consentaneam, amittat? Architectus Vestae sacerdos nempe esse debet.
(Daniela Sacco)

Egnatia

A Journey of migrating memories, Venezia, 2004
Cinematographica praesertim ratione, ceterisque huiusmodi viis, iter dignoscitur quo Occidens cum Orientali plaga olim coniungebatur.
(Francesca Recchia)