engramma classicae humanitatis traditio
Latina Versio La Rivista di engramma XXXVII, Mensis Novembris 2004


Atlas Imaginum Mnemosyne


De luce et umbra, quid in opere rembrandtiano significent
(Laura Caon)

Iter per Atlantem dignoscitur quod tabulas tangit 30, 37, 45, 70, 72, 73, 74. Quattuor elementis iter designatur: repetitis exemplaribus; luce; interioris animi cum stilo alti generis cognatione; generum comparatione.
Rembrandt ipse Ultimam cenam delineavit, Leonardi quidem vestigia sequens, sed ita ut, religione exuta, pictura cuilibet convivio assimulari possit. In opere tectorio de somnio Constantini, Piero della Francesca lucem quidem verisimilem, haud veram inducit.
Ut lux, ita umbra gratiam designare potest. Nam in tabula 74 (Masaccii pictura) Petrus aegrotantes luce resanat. In caelatura Rembrandtiana (tab. 73) Medea quidem nuptias Nasoni infidelis aspicit in umbra posita, ceteri autem luce illustrantur


Scholae

Thesaurus memeticus Warburgianus (Antonella Sbrilli)
Quae memetica dicitur disciplina, nuper instituta (nam labente saeculo XX eius nomen inventum est), quonam modo sententiae, communicandi rationes, habitus moresque in usum, aemulandi praesertim via, veniant, investigat. Traditio etiam per memata absolvitur, quae exemplaria servandae traditioni apta dici possunt.
Patet Warburgianis studiis memeticam disciplinam adumbratam esse. Nam Warburg classicam traditionem innumeris exemplaribus inter se conexis constare putat quae mematibus similia fieri possunt.
Exemplum quidem adducimus: in cinematographica pelicula cui titulus Final Fantasy, variae historiae narrantur, quae nulla inter se cognatione continentur, sed hoc commune elementum inveniri potest, quod omnibus personis ventilatae comae sunt, ita ut veraci motu agitari videantur. Leo Baptista Alberti admonebat septem motibus comas ventilandas esse. Etiam Warburg clara in luce ponit comam ventilatam renascimentalibus picturis consentaneam esse. Ventilata igitur coma inter memata numerari potest.

Imagines numerosiores in disciplina informatica (Sergio Polano)
Cum magis magisque in dies imagines in disciplina informatica valere videantur, quid eae significent quae ab iconis nomen mutuantur haud semper liquebit. Nam significatio in dies mutabilis videtur. Haec imaginum pervasio cum re typographica praeteritis saeculis exculta comparari potest.

P&M

Scholastica classicitas: 'Magnum miraculum est homo' (Lorenzo Bonoldi)
Quo pluris aestimetur, lanificium Rafaelianam imaginem tamquam sui vexillum exhibet illudque Pici Mirandulani “magnum miraculum est homo” ad auctoritatem augendam addidit.

Nova

– Hamilton Antiquitatum cultor
Pierre Francois Hugues D’Hancarville, The complete collection of Antiquites from the Cabinets of Sir William Hamilton.

Medio saeculo XVIII cum Wiliam Hamilton, Britannus legatus apud regem Utriusque Siciliae, Neapoli versaretur, antiquitatibus naturalibusque scientiis studuit. Cum Herculaneum Pompeiosque effossos examinaret animadversionesque in Vesevum ederet, etiam ad antiqua vasa colligenda vacavit, quae postea in Britannicum Museum collata sunt. Antequam in Britanniam mitteret Hamilton pictori D’Hancarville vasa describenda mandavit. Prodiit inde liber cui titulus Les Antiquitès d’Hancarville. Qui liber nunc amplius quam ducentis annis post in lucem editur.
(Lorenzo Bonoldi)

– De nympha
George Didi-Huberman, Ninfa moderna, Milano 2004

Didi Huberman putat nymphae imaginem ubi ab artificibus saeculi XV in usum restituta sit, subverti coeptam esse eo quod peplis in dies amplioribus ab artificibus indueretur. Pepla tamen paulatim decidunt et panniculis assimulanda sunt quibus temporibus nostris cloacae metropolitanae obstruuntur. Qui panniculi tamen sicut nymha in mendicam pannuceam conversa, antiquarum imaginum vim testantur.
(Daniele Pisani)

– Musica ex “classicorum” ratione
Raffaele Mellace, Johann Adolf Hasse, L’Epos, Palermo 2004
Musicus artifex in oblivionem immerito coniectus in lucem nunc redit. De Johanne Adolpho Hasse et de eius melicis dramatibus. Barberinae tabulae Mediolani exhibentur
(Giacomo Dalla Pietà)


– Paganae imagines en grisaille
Fra Carnevale. Un artista rinascimentale da Filippo Lippi a Piero della Francesca
, Milano, Pinacoteca di Brera, 13 ottobre 2004 - 9 gennaio 2005; New York, The Metropolitan Museum of Art, 1 febbraio - 1 maggio 2005; expositionem curaverunt Matteo Ceriana, Keith Christiansen, Emanuela Daffra, Andrea De Marchi; catalogum curavit Carlotta Sembenelli, Edizioni Olivares, Milano 2004

Dubitari potest num Barberinae, quas dicunt, Tabulae, quae nunc Fratri Carnevale tribuuntur, polyptici partes fuerint. Praeterea quaestio est sacra an profana opera sint. Duo opera 'Nativitas Virginis' et 'Virgo in templum adhibita' inscribi solent, sed pauca sunt elementa quibus hae picturae sacrae dici possunt. Nam tantum nativitas virginis religiosum opus videtur eo quod nata puella, omnibus circumstantibus gratulantibusque aspicitur.. Alterum opus quid significet explicare difficile est.
Molium tantum structuram describere artificis interfuisse videtur. Nam coniectare possumus eum illud Ariminense templum et cetera antiqua opera miranda in exemplar sumpsisse.
(Monica Centanni)