Scholae
Suas ipsius imagines quas Francis Bacon confecit (Nadia
Mazzon)
Cum primas sui ipsius imagines pinxit, Bacon se simiae similem
reddidit, artificum saeculi XV et XVI fortasse exempla sequens,
qui simias, tamquam admonentes ut voluptates prudenti homini
respuendae essent, in suas picturas induxerunt. Neque tamen
obliviscendum est apud Bacon recentiores psycologiae cultores
(Jung et alii) multum valuisse, inter quos constabat hominem
qui se ipse noscere vellet bestiis adsimulare se solitum esse….
Deinde Bacon Christi crucifixi imaginem suis picturis vestigat
eo fortasse consilio adductus ut curas quae se angerent significaret
utque facta iacturasque XX saeculi adumbraret.
Anno 1970 et sequentibus annis Bacon se ipsum pingere solitus
est, ore, sicut ei moris fuit, habituque corrupto, ut curas,
quibus et animus suus et ceterorum animi inquietarentur, detegeret.