engramma classicae humanitatis traditio
Latina Versio La Rivista di engramma XLII – mense Iulio/Augusto anni MMV




 
Saeculo IV ante Christum natum, Apelles, qui penes Ptolomaeum regem primus pictor fuit, allegoricam picturam confecerat quae Calumnia inscripta est. Post quattuor fere saecula, secundo scilicet saeculo post Christum natum Lucianus Samosatensis quibusnam partibus imaginibusque constaret pictura illa scriptis tradidit. Hanc litterariam descriptionem saeculo XV ab humanistis in lucem, ut ita dixerimus, restitutam, artifices renascimentales veteribus pictoribus aemulantes in exemplum sumpserunt.

Quae in hoc Engrammatis numero continentur, omnia ad Apellis Calumniam spectant. Praeserim ad Botticellianam Calumniam, quae a Luciani descriptione tota pendet et quae vergente saeculo XV picta est, omnes tractationes respiciunt. Iter ad Florentiam visendi operis botticelliani causa a scholaribus ipsis factum est: inde novae imagines photograficae paratae lectorem adiuvant quo melius opus illud Botticellianum perpendere possit.

Praeterea maxime inspectum est quonam modo et quatenus pictor in illo conficiendo opere, temporibus suis obsecundasset, et quomodo se ad reliquos artifices sibi aequales habuisset. Concludi quoque potest Luciani opus de Calumnia quod artifices in exemplum sumpserunt quemque humanistam sua ipsius ratione esse interpretatum (Leo Baptista Alberti in exemplum adductus est). Ex inquisitionibus peractis novae quaestiones ad iconographiam illius operis Botticelliani spectantes in medio positae sunt.

In serie omnes Calumniae paratae sunt: omnes imagines miniatae, lineis adumbratae, pictae, caelatae. Praeterea Luciani opusculi De Calumnia veteres conversiones Latinae, Italicae, Gallicae, Germanicae adiunctae sunt, quo melius intellegatur quam felici fortuna opus illud apud litteratos inde a XV usque ad saeculum XIX fruitum sit.
Singuli quidem prospectus in singulas tractationes inducuntur: notae nempe iconographicae, textuales, iconologicae de Calumnia scriptae sunt. Quae omnia in Seminario quinque abhinc annos instituto a scholaribus elaborata sunt. Quae in posterum uberius vel ab ipsis vel ab aliis scholaribus evolvi poterunt