|
 |
Scholae
Lolita Florentina (A.
Sbrilli)
Seculo nuper elapso, post I mundiale bellum peractum Nymphae
imago, quae modo oblivioni ab artificibus traditur, modo in
lucem restituitur, aequora, ut ita dixerimus, transmisit et
ad Civitates Foederatas Americae appulsa est.
Dici enim potest Dolores Haze, quae Lolita in Nabokoviana fabula
nuncupatur, Nymphae antiquae imaginem ultimam gessisse.
Nabokovianum opus, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo
quinto editum, haud immerito cum epistulari narratione conferri
potest quam Aby Warburg, ineunte seculo XX, cum André Jolles sodali de Nympha a Ghirlandaio picta conficere
conatus est.
Multa enim sunt in Warburgiano opere quae, quod ad puellarum descriptionem, cum
Nabokoviano opere conferri possint.
|
 |
Aranea
Expositio (Engrammatici scholares)
Quid contineat Aranea, novus retilocus ad Engramma pertinens,
unde classicos auctores imaginumque series attingere possis,
breviter explanatur .
Bivium <www.bivionline.it>
(E. Bastianello, F. Pellati)
Interretialis Bibliotheca, unde Renascimentales textus patent,
praesentatur. |
 | News
Mesopotamia
direpta (C. Daniotti, M. Bisello)
Frederik Mario Fales, Saccheggio in Mesopotamia. Il museo
di Baghdad dalla nascita dell’Iraq a oggi, Forum,
Udine, 2004
Quam tristem sortem Iraquiani Musei, post Saddam Hussein deiectum,
passi sint, hoc libro uberius explicatur.
Architecti
somnia (D. Pisani)
Horst Bredekamp, La Fabbrica di S. Pietro. Il principio
della distruzione produttiva, Torino, Einaudi 2005
Auctor est Bredekamp Bramantem, ubi Petrianum suggestum canentium
a Iulio Papa II conficere iussus sit, tam multa, suggestus cantorum
instituendi obtentu, novasse ut novam basilicam, vetere deiecta,
aedificare vellet; tot tantisque novitatibus a Bramante inductis,
nihil mirum si postea templum Petrianum totum reconstructum
sit.
Archeologica
venetiana (C. Daniotti)
Guida al Museo archeologico di Venezia, Milano, Electa
2005
Museum saeculo decimo sexto Venetiis fundatum hoc catalogo antiquarum
rerum ibi expositarum edito pristinam famam recuperet et maiore
gentium frequentia visatur! |
|