engramma classicae humanitatis traditio
Latina Versio La Rivista di engramma numerus XLIV- mensis Octobris-Novembris anno MMV




Scholae

Exuviae elephantis (L.Bonoldi)
'Exuviarum elephantis' locutione elephantina designantur spolia quibus triumphatorum capita ornari solebant. Apud veteres tria imaginum genera inveniuntur quae huiusmodi ornamento praedita sunt: Alexander Magnus, Africa sub humana specie figurata, Alexandria Aegyptiaca mulieris instar picta. Praeterea nonnulli diadochorum exuviis elephantis ornari suas ipsorum imagines iusserunt, nonnullae Africae nationes ad eundem modum repraesentatae sunt. Hicce qua fortuna saeculorum decursu imagines allegoricae hoc ornamento praeditae fruitae sint breviter explanabitur.

Aranea

Archivio Scala (F. Pellati)
Photographicum Archivium in rete monstratur in quo multa sunt photographemata rerum quae in Italicis ceterarumque Nationum Museis extant.

News

Ex nymphis amentia (Daniele Pisani)
(Roberto Calasso, La follia che viene dalle ninfe, Adelphi, Milano 2005)
Roberti Calasso multae scriptiones animadversionesque nunc in unum librum collatae foras dantur, quarum pleraeque ad Nymphae imaginem spectant. Inter alia id Calasso contendit: non casu, sed ex voluntate Nabokov Lolita antiquae cuidam nymphae assimilasse.


P&M

Unguentaria nympha (Lorenzo Bonoldi)
Ad unguentorum ampullam venditandam Naias picta Lutetiae in Museo d'Orsay servata adhibetur.