HESSUS (1539)

H.E. Hessus, Helii Eobani Hessi descriptio calumniae... ad Philippum Nidanum in morte Barbarae consolatio, Magburg 1539

 

Considet in solio veluti Rex, auribus

amplis

Videris, auritum dixeris esse Midam,

Hic est ille Midas, quem falsa calumnia,

verbis

Aversum vero, credere falsa facit.

Huic geminae adsistunt dextra laevaque;

puellae,

Consona quae propriis nomina rebus

habent.

Prima loco motam tenet Ignorantia

mentem,

Altera Suspicio credere falsa docet.

Tum velut Alectas armata Calumnia

flammis,

Insontem tacita circuit arte virum.

Circuit, et captum rapit ad regale tribunal,

Et sontem falsi criminis esse facit.

Hanc ternae comites a tergo pone

sequuntur

His sua pro rebus nomina

conveniunt.

Invidia siquidem compulsa Calumnia,

Fraudem

Advocat, haec tacitas excitat Insidias.

Haec sunt arma, quibus miseros mala

perdit Erynnis,

Qua furiosa nihil tartara peius

habent.

Post Metanoia sequens tristi circundata

palla,

Quod cito crediderit poenituisse

docet

Namque ubi de tenebris emerserit

Alethea,

Omnia ceu tenebris orta dies.

Hactenus expressa est depicta causa

tabellae,

Si capere immensum parva tabella

potest.

Nam quis inexplicitae queat omnia

nomina pestis

edere? Quis varias explicuisse vices?

Quae tot imaginibus, tot deformata

figuris,

Totius immensas obsidet orbis

opes...