SCHLAUDERSPACH (1597)

Christoph Schlauderspach, in Emblemata anniversaria academiae Altdorfinae… , Norimberga 1597

In congiario seu praemio, Auditores, quo Amplissimi Domini Scholarchae me caeterosque primi ordinis adolescentes jam donarunt, atque decorarunt, viri cujusdam in sella considentis, ac duorum susurronum ad aures ajus assistentium; itemque pueri, flexus genibus nitentis, manusque supplices sursum tendentis, simulacrum conspicitur: idque totum ad Apellis pictoris nobilissimi, picturam expressum & conformatum est. Hic enim calumniam depicturus, primò virum quendam praelongis auribus, & duas foeminas, Ignorantiam videlicet, ac Suspicionem, ad latera illius adstantes figurabat. Deinde Calumnia egregie quidem splendideque comtam: sed vultu gestuque, corporis terribilem, & truculentam, quippe, quae manu sinistra facem ardentem vibrabat dextra vero adolescentem capillis prehensum, Deique immortalis fidem obtestantem secum raptabat. Eam anteibat vir quidam pallidus & macilentus: sed acri attentoque occulorum sensu praeditus, qui Livor dicebatur. Aderant praeterea in comitatu, aliae quaedam mulierculae, nimirum, Insidiae, Dolus, Fraus, Proditio, quarum hortatu domina, ad quidvis audendum incitabatur. Ad extremum poenitentia, virgo, pulla veste induta, habituque plane lugubri & capite reflexo, veritatem è longinquo venientem cum lachrymis ac pudore excipiebat. Ecce tibi veram expressamque, calumniae effigiem...