| Francesca Martinuzzi
Amstelodami, in Rijkmuseum
Pretenkabinet custoditur imaginum impressarum corpus, cuius inscriptio
est 'De corruptione cleri catholici sive de origine revolutionis
et iconoclastiae'. Humanista batavus Dirck Volkertszoon Coorhert
has duodecim imagines impressit inter annum 1572 et 1576, studia
humanitatis, disputationes religiosas politicasque atque Reformatae
aetatis tempestatem restituens. In scaenam prodeunt, tamquam in
theatrum, figurae allegoricae sacrae et profanae: lupus sub specie
agni, Seductio, Ignorantia, Androginus bellicosus, sed etiam aliqui
viri illustres qui sexto decimo saeculo vixerunt, ut Erasmus et
Luterus. Coornhert doctrina et eruditione clarus, adhuc arte impressoria
obscurus est; verum, ipsius ratio iconographica pluris aestimanda
videtur praesertim in his exquisitis tabulis allegoricis. Nam temporibus illis iconoclastiam
describere idem valebat ac seditiosum esse: de qua re Coornhert
non inscius, tamen temporis morumque crudelitati non serviebat sed
humanitatis studiis imbutus, tolerantiae temperantiaeque sensum
spiritum imaginibus impressis vulgabat. Tum ipse caelatura usus
est non tantum ad lucrum faciendum quantum ad opiniones suas vulgandas
(ut Erasmus magister fecerat), etiamsi libertas ipsa periculosa
esset. |