Iohannis Paleologi VIII effigies: in serie pro multis viris illustribus una persona
(compendium)
interesset Venetias pervenit. Dum in Italia 'Basileus Rhomaion' moratur, Pisanus Pictor, cui ipse imperator mandatum dederat, eius effigiem in celeberrima medalia impressit. Haec pisanelliana regalis imago, aliter a byzantino modo inventa - e caesarum capitibus in nummis descripta - una forma in diversas significationes ita diffundebatur ut exemplum iconographicum fieret. In omnibus artibus effigies exemplaris pervulgata videtur: in primis in pictura a Piero della Francesca et in sculptura a Filarete recepta, deinde in arte et impressoria et miniata et fictili ubicumque reperitur. Nam Iohannis VIII imago obliqua et vestimenta byzantina plurimis operibus Rinascimentalibus inest, plurima significans in figurationibus quae vel ad antiquos principes romanos vel ad civitatem orientalem vel ad regiam potestatem pertinent. Per aliquot annos, usque ad XVI saeculum iens, Costantinus Magnus, Diocletianus, sed etiam Pilatus et Herodes, non suis sed Paleologi lineamentis ficti sunt. Tandem et ipse etiam Mahometus II, Paleologis strenuus inimicus et Byzantii ultimus hostis, in effigie quadam impressa Iohannes Paleologus fit.