Lorenzo Bonoldi, Monica Centanni

De medalia Isabellae Estensis dominae Mantuae
(compendium)

MCDXCVIII anno Isabella Estensis, Mantuae Domina atque Francisci II Gonzaga uxor, medaliam cum in recto effigie sua, in verso emblemati quodam signavit. Deinde, anno MDV, Isabella medaliam suam in recto renovatam edidit, ad effigiem adaptandam inscriptionemque, antea incorrectam, corrigendam.

Isabella in inventione iconographica interfuit atque omnes operis gradus pedetentim curavit: nam ipsa medaliam celebrativum symbolum existimabat itaque necessariis, amicis, viris nobilissimis litteratisque, eam donabat.

In recto Dominae mirabilis effigies inest: profilum vulti ad dexterum versum comaque compta in spiris caput cingentibus sicut laurea corona. Est etiam inscriptio: ISABELLA ESTEN MARCH MAN (aliter legitur MA vel MANT).

In verso insunt imago muliebris alata, draco, Centaurus sagittans et astrum octocuspidatum; inscriptio recitat BENEM ERENTIUM ERGO (alias BENEMOERENTIUM ERGO).

Paradigma medaliae est denarius romanus editus, Claudio regnante, anno XLVII post Christum natum: hic denarius in Estensi antiquorum nummorum collectione inerat. In Claudii denario imago muliebris alata cum hasta et dracone apparet cum inscriptione PACI AUGUSTAE: quibus signis Nemesis-Pax denuntiatur.

Imaginis alatae, in verso eminentis, archetypum invenitur ex imagine impressa in nummo romano: ipsa Nemesis videtur, Iustitiae numen, dea quae ordinem mundi regit .

Per novissimam pervestigationem apud Bibliothecam Mutinensem, in quodam codice 'De genealogia principum Estensium', Isabellae dies horaque natalis inventi sunt: e quo efficitur ut ipsius thema natale designetur.

Sic thema natalis Sagittarium et Iovem in Isabellae coelo patefecit: Sagittarius est signum zodiaci in quo locus ascendentis Isabellae positus videtur; Iuppiter cum loco ascendenti coniunctus, ortus est ipso in tempore natali: Iuppiter in Sagittario, id est Isabellae magnum presagium potentiae fortunaeque.

Ita explanata est significatio imaginum quae in versa facie medaliae impressae videntur: signa coelestia, Sagittarius atque Iuppiter in forma astrali (id est ut astrum octocuspidatum), memorant et celebrant faustum momentum quo Isabella nascebatur.

Nemesis, Iustitiae custos, figurat dominam Isabellam saeculum renovaturam: ipsa, quasi nova Astrea, alias Nemesis, benemerentium astrorum gratia novae aureae aetatis initium facturam se figuratam voluit.

AD ITALICAM VERSIONEM