TABULA SIMULACRUM

Ex Engrammatis pervestigatione in Atlante Memoriae omnis tabula thematicis et formalibus similitudinibus composita videtur, familiari quodam visu et seribus polithematibus concatenata (sic Salvatoris Settis). Quod lectorem ad alios nexus inveniendos incitat et continuationes sic inventae rationes ab Aby Warburg propositas confirmant. Eius inventionis fructus nobis videtur nominandus Tabula Simulacrum, id est 'phantasma' a lectore hermeneuta proiectum: nam cum machina warburgiana provocationem quandam moverit nova interpretatio realis fit, in Atlantis corpore quasi revocata.

Opus warburgianum ita frugiferum videtur ut itinera in tabulis inventa numquam constituta sint, sed ad diversas significationes alios cursus aperiant. Verum, ut itinera hermeneutica in tabulis mobilia essent ad nimium rigorem compositivum evitandum, Warburg ipse figuras in tabella chartacea aculeis fixerat, ut ordo in tabula mutari posset atque eadem figura et in aliam tabulam transferenda esset.

Tabularum interpretationes per schemata graphica et per scripta in Engramma propositae, sicut novae inventiones, idest tabulae ex novo confectae, una ex plurimis lecturis, quae fieri possunt, esse videntur. Iam hoc a Giorgio Pasquali praedictum: Mnemosyne interpretis conspectum mentemque non solum agit, sed etiam patitur, et fit ut in itinere interpretativo Atlas ipse se convertat et nova experimenta pariat: Engrammatis experimentum hermeneuticum tabulam simulacrum creavit.

TABULA SIMULACRUM EX TABULA XLII MNEMOSYNE:

A " THEATRO MORTIS " AD "THEATRUM PIETATIS "

Figura incipitaria eadem explicitaria figura tabulae XLII est (fig.1): eadem thematica itinera in hac tabula confirmantur. In tabulae XLII 'Mortis theatro' virilis imago muliebri imagini, mors vitae, quies motui oppositae, figuralem significationem significabant. Item tabula simulacrum usque ad Pietatis- Maiestatis habitum (figg. 17, 18, 19, 20, 27, 29) easdem significationes patefacit; tamen e confertissima textura thematica in tabula warburgiana inventa, alia itinera evolvuntur usque ad defectum adque inversionem primae oppisitionis inter virile et foemininum, matrem et filium, vitam et mortem.

Tres lineae thematicae a Compianto di Cristo morto, opere a Vittore Carpaccio picto (fig. 1) emergunt: mors, dolor, meditatio de morte. Mors primum thema videtur: in deserta et regione Christus, ut persona eminens, exanimis in funebri lecto compositus conspicitur; ipse et vultus continentia et manuum corporisque dispositione insignis, pectoris vulnere sanguinolento et dextero pede clavo perforato, mortem, ut placidum somnum, exprimit. Maria, Magdalena et Ioannes, adsunt, compotes modestique in suo dolore. Maria, quasi exanime corpus, a Magdalena sustentum, visum in umbra pictum, ad coelum vertit. Iob, vultu commotus, inter Christi pedes et herbas positus, de Christi mortis mysterio meditans, cum Christo ipso unam figuram componit: conscia imago necessarii sacrifici.

Contrarietates inter virilem imaginem et muliebrem imaginem, inter mortem et vitam, inter quietem et motum, in hoc opere a Carpaccio picto lectae, ex Morte di Cristo (figg. 2, 3) et Dolentis imaginibus (fig. 4, 5, 6) erumpunt. In Holbein Cristo nel sepolcro (fig. 2) mors dei omnium rerum finis videtur: Christi corpus et rigidum et macie confectum et pallens; dextera manus contracta; vultus cruciatus, oculi in nihil intuiti; adde quod Christi figura se in solitudinem recipit, angustiis comprimitur, ab omne vita disiuncta. In tempore sepulcrali - hic absoluto, sempiterno tempore - cadaver hominis qui est etiam cadaver Dei in spatio minimo comprimitur. Infinitum silentium in hoc spatio percepto spectatoris mentem animumque terret, cum mors omnibus communis in memoriam revocetur: mors essicatio, finis vitalium virtutum, et ipsius fletus ultima defectio esse videtur.

Aliter in Il Cristo Morto (fig. 3) a Mantegna picto de morte narratur: Christus, in fronte positus, manibus et pedibus clavis perforatus, in loco saepto iacet; Maria et Iohannes multum dolent et clamant: pro desolatione in Carpaccio opere picta, pro silentio et solitudine, ab Holbein figurata, hic Maria et Iohannes , quamquam marginaliter collocati, tamen cum Christo patiuntur.

In tabulae superiore sectione, sicut in tabula XLII, muliebribus imaginibus vehementer dolentibus virilis immota mors opposita videtur.

In Pietà a Niccolò dell’Arca sculpta (fig. 4) dolor dissilit: Pathosformeln desperationis explicantur in turbatis et distortis corporibus, maximos dolores et clamores fingunt usque ad Matrem irrumpentem concitatis velaminibus: brachia ad retrorsum intenta, maximo dolore et vestis concutitur.

Extremus dolor in Niccolò dell’Arca Pietà (fig. 5) loco cedit et in languorem et gemitus se convertit in Pietà di Guido Mazzoni (fig. 6) , sicut in Compianto su Cristo morto a Baccio Bandinelli confecto, quo imago velata apparet (fig. 7 ex 42.14).

Ex eadem Pathosformel variae imagines oriuntur: in David Ratto delle Sabine (fig. 9), neoclassico modo, media figura, quasi glaciata imago muliebris pathos, immotae imagini virili, militis figurae, se opponet.

Item in Guernica a Picasso picta (fig. 10) et in Kokoscha Pietà (fig. 11): membrorum distortorum habitus et vultus dolore detorti, corporibus cruciatis in "Crocifissioni Dolorose" figuratis (fig. 11a ,11b), simillimi sunt.

Iunctura inter oppositiones proposita est in meditatione de Christi morte resurrectioneque. Quod argumentum primas partes agit in Carpaccio Meditazione sulla Passione di Cristo, intimi et intellectualis doloris figuratione symbolica (iam in imagine Velatae praefigurata) (fig. 7).

Dolentium imagines, quae in Mantegna opere humanissimum dolorem amplectabantur, iam in Compianto di Venosa Pietate stante (fig. 13) primas partes agebant. In hac pietate autem dolor et clamor imagines disiungunt: media figura Christi, brachiis consertis, inter Mariam, manibus supplicibus, omni spe deiecta, et Iohannem, cum veste lacerata propter disperationem, compos sui stat. Aliter in Deposizione di Strauss (fig. 14) pietas figuratur: Christi habitus idem est, trunco e sepulcro eminente; sed ipsius brachia, non complicita sed detenta, Mariam et Magdalenam Christi doloris participes iungunt: concordiae symbolus duo Mariae adsunt, ambo Christi manus osculantes , brachia lenta sustinentes.

Christi manus osculata, doloris concordiae signum, ut gestus eloquens, in Luca Signorelli Compianto (fig. 15) conspicitur: Magdalena, suo sinu complexuque Christi manum recipit, crucifixionis clavis perforatam; Maria, altera manu filii caput sustinet, altera in coelum erigit (gestum eloquentem agens). In scaena reducta, en grisaille, Meleagri corporis translatio fingitur: antiquae imaginis habitus corpori Christo mortuo eminenti simillimus est. Concertatio inter antiquitatem et pathos christianum in pietatem conversum, Rinascimentalem habitum de morte fingenda edidit: brachium finitimum corpori aut pendentem, sicut in Caravaggio Deposizione (fig. 16)

In Cosmé Tura Pietà (fig. 17) manus osculatae cum gestu eloquenti aliam significationem, in tabula XLII absentem, inducunt et delineant tertiae sectionem thematicam huius Tabulae Simulacri: Pietatis-Maiestatis argumentum. Mater et Filius figurae symbolicae sunt: in Tura Pietà antiquus habitus Maiestatis, ab icona exortus, cum novo habitu Pietatis implicatur. Maria, in Maiestatis habitu, supra sepulcrum sedens, non Christum—puerum sed Christum—virum complectitur: sed ipsius membra morte extortuntur et franguntur, et ob eam rem corpus adultum corpori puerili horribilem in modum simillimum videtur. Bellinianae Pietà (fig. 18) et Maestà (fig. 19) in mortis argumento convergunt: illic Maria, animo costernata, mortuum filium complectitur; hic infans dormiens, brachio pendenti, pedibus decussatis, Christi mortui habitum, a matre complexum, suscipit. Mysterium de Christi incarnatione, morte et resurrectione in argumento de matre vitae mortisque domina — iam in antiquitate mythologice in imagine Matris Matutae propositum (fig. 20) — convergit.

Argumentum de Pietate—Maiestate, in Tura opere inventum (fig. 17), cum argumento de Matre mortis et vitae dominae, osculo siglatum, in explicitaria figura (fig. 29) confluunt. Qua in figura - aliter ac in tabula XLII qua virilis imago/quies/mors versus muliebrem imaginem/motum/vitam opposita videtur - dissolvitur: nunc pathos mortem ad vitam, virum ad mulierem una iungit.

Translatio corporis Christi, celebrata in Raffaello Deposizione (fig. 21), — mater, modeste dolens, filii sorti obsequens — Pietatis argumentum cum Depositione corporis Christi conectit. In Pontormo Deposizione (fig. 22), per imagines quasi in serie cinematographica captae, Mariae pathos cum Christi somno mortali commiscetur. Defectio virium in Pontormo Deposizione, animi defectio in Botticellianis Compianto su Cristo Morto (fig. 23,24) fit.

Mariae animi defectio, in Carracci Le tre Marie (fig. 25), in mortali somno Filii dissolvitur. Sic Maria et Christus unum esse videntur; item vir et mulier idem videntur, quia unus et communis exitus mors est. Mors una cum somno, somnus quasi simulata mors, ut in Dormitione Virginis: ex theologiae Christianae sententia, mors-somnus aeternae vitae initium est. Maria et Christus per communem humanam naturam in morte eodem habitu figurantur: Maria, proxima Christo et supra eum recumbans, non sua sed filii manu in pectore imposita, animi defectionem cum Christo particeps fingit.

Caravaggio in La Morte della Madonna (fig. 26) Mariae et Christi naturam unam et eandem pingit: mors, adhuc semper mors Filii cui Mater dolorosa fortiter obstabat, nunc a Maria ipsa, ut Dormitio, suscipitur. Item omnes dolentes, mortuae-dormientis Mariae circumstantes, omni discrimine remoto vel viri vel foeminae sunt. Caravaggio compositio versus Niccolò dell’Arca opus opponitur.

Adsimulatio inter mortem et renovationem vitae etiam in Parmigianino Madonna in trono con il Bambino (fig.27) repperitur: mysterium de incarnatione et passione et prefiguratae mortis-resurrectionis symbolus. Argumentum, non ab exemplo deductum, sed "per engramma" traditum, a Matris Matutae imagine (fig. 20), in Parmigianino Madonna redit. Mater Matuta, manu in pectore imposita in gesto eloquenti, Pietatis imagini simillima est.

"Theatrum Pietatis" in nostrae aetatis publicitaria imagine (fig. 28), ad vitam revocatur. Imago simul virilis et muliebris, in sexu ambigua, pro Christo mortuo est: tunc eadem virilis et muliebris mors est. Cadaver quoddam speculum, vanitatis et fallacis naturae symbolum, manu destringit.

Ultima Pietatis imago est: simul persona muliebris - Mariae et Pietatis - et persona virilis - Christi et Mortis— a duplice David Bowie (fig. 29) figurantur.

In figura explicitaria oppositiones inter mortem et vitam, virum et foeminam, quietem et motum dissolvuntur: tandem in morte coincidentia oppositorum fit.


AD ITALICAM VERSIONEM