Tabula A

Praefatio

Atlantis prima tabula Warburg modi operandi figura est. Hic modus operandi plurimum valet ad traditionis classicae essentiam captandam, atque ad imaginum, idearum formarumque itinera ac peregrinationes lineamentis enucleandas. Classica traditio e Mediterraneis finibus devertit: imaginibus, locis et vehiculis biologicis, i.e. naturalibus generationibus, itinera et consertas transmissiones informantur.
Rerum multiplicitatem et difficilitatem Warburg inquisitio - ut in tabula A ostenditur - lineamentis significat, quae classicae humanitatis itinera et traditiones comprehendant et interpretentur. Lineamenta, utilia et valida attamen debilia et imparia, mundum per nomina effingunt (fig. 2 et 3).
Apud Wittgenstein legimus 'propositionem primam nominibus ortam, nominum nexus et concatenationes fuisse' [Tractatus logicus-philosophicus 4.22].
Sed iam Aristoteles de elementis dixerat: "Nulla propositio in se vera, sed e rerum iuncturis nexibusque propositio fit" [Cat. 2a, 5-7].
Sic Warburgiana ratio explorandi, per nomina mundi expressionem temptans, quasi linguae mythicae formae reminiscetur: deorum nomina, qui sidera fiunt (fig. 1), locorum nomina, in quibus classica humanitas floruit (fig. 2), virorum et mulierum nomina, ut gens exemplaris quae Antiquitatem renovavit, alter 'mythus' fiunt: nam mythus - ut Aristoteles in Poetica dixit - in fabula sive in narratione quasi anima est. Warburg in rebus singulis persequendis studiose animadvertebat: eius adnotationes semper capitales numquam speciosae exsistunt: in singulis rebus enim ac in parvulis signaculis, non sub auratica specie nec sub rerum universalitate, formas et essentiam suam traditio patefacit. Item Giovanni Morelli exploratio, in Edgard Wind lectione: paleographica scientia ad artis studium translata, in qua omnia singula et parva signa pretiosa habentur, quasi spolia de amisso archetypo.
Inde nova scientia de artium historia oritur: non de pulchritudine rerum vaga doctrina, sed severa pervestigatio in singularibus rebus quae multipliciter significant.
In hoc Morelli et Warburg eodem redeunt:

"Chiunque trovi il mio metodo troppo materialista e indegno di una mente elevata può innalzarsi nelle sfere superiori della mongolfiera della fantasia".

Warburg, cum Darwin opus The Expressions of the Emotions in Man and Animals perlexisset, theoriae de Pathosformeln initia sumpsit. Ab hypothesi darwiniana de animi expressionibus, theoria warburgiana de transmissione signorum et imaginum, quae per secula permanent aut mutant, oritur. Fortes et firmae imagines, valida et valentia signa - Darwin dixit - supersunt, resurgunt, reviviscunt. Ea transmissio definitis segmentis biologicis uti videtur: Warburg, in humanitatis studiis, structuram DNA, ab Watson et Crick in naturalibus investigastionibus anno MCMLIII inventam, praefigurare tibi videtur.

A. Transmigrationes, peregrinationes, generationes

In tabula A media figura geographica tabella est, qua olim Warburg in lectura de solemnis et festis pompis usus est. Geographica tabella iter Cizico -Alexandria -Oxene -Baghdad -Toledo -Roma -Ferrara -Patavium -Augusta -Erfurt -Wittemberg -Goslar -Luneburg -Amburgo indicat: abhinc Europea humanitas, artes, litterae, scientiae, in tragico itinere oriuntur. In geographica tabella imaginum signorumque variae transmigrationes finguntur: deorum itinera, qui inter coelum et terram peregrinantur (fig.1); classicae traditionis imagines et signorum itinera, aliud in alio loco significantium (fig. 2); in fig.3 per gentem Tornabuoni (nunc per aetates, non per loca transmissio) antiquitas renovata. Traditio classica ipsa in iuncturis quidem sed etiam in lapsibus mendisque constat. A Gertrud Bing discimus Warburg iam anno MCMXI de traditionis lineamentis secum considerare describereque imaginum antiquarum et figurarum sideralium peregrinationes tabella geographica usum. Fritz Saxl - a Bing traditur - cum hunc Atlantem figuratum vidisset, magna admiratione affectum esse.

B. Descriptiones

Tabulae A diversae rationes delineandi insunt: per imagines in coelo artificialiter signatas (fig. 1), per geographicam rationem (fig. 2), per gentile stemma (fig. 3). Delineandi rationes quidem variae sed in unum omnes concurrunt: nam lineamentis omnes utuntur. Et enim coeli partes delineandi ratio (fig. 1), et Europae regiones delineandi ratio (fig. 2), et gentile stemma delineandi ratio (fig. 3), simillimae in ratione videntur. Per eas descriptiones cogitatio de multiplicibus et difficilibus rebus ad lectionem faciliorem non est coacta, sed per signa dicitur occidentalem humanitatem ex tragoedia, iuncturis, lapsibus, mendis, longo itinere antiquitatis classicae, exortam esse. Sic Gertrud Bing de Wanderkarte in qua traditionis classicae itinera a Warburg delineata sunt:
"Hic est Atlas historicus de arte figuranda: magni momenti quaestio, uno prospectu in singulis ac parvulis rebus proposita".
Propterea in tabula A dispositio verticalis non est rerum sed modi operandi figura: delineandi ratio in primis et praecipuis lineamentis consistit, ita ut difficiles et multiplices pervestigationes in primam texturam, more geometrico fictam, innitantur. Sic warburgianus modus operandi et ipsius scientia non veritatem ostendunt, sed omnia quae ex realibus historia et humanitas per figuras imitant et effingunt. Ut Ludwig Wittgenstein scripsit, logicas propositiones mundi compagem describere vel potius fingere. Nam - ille dixit - de nulla re tractatur; nomina significare et propositionibus primis intellectus inesse: id tantum postulatum. Hoc est vinculum inter propositiones et mundum.

C. Macrocosmos/ microcosmos

Tabulae A et magicae-religiosae et logicae rationes simul insunt. Scientia magica influxus astrales in hominum lineamenta convertit: sic configurationes coelestes adsimulandae sunt deis inter coelum et terram peregrinantibus (fig. 1); sic influxus descendit usque ad Tornabuoni gentem (fig. 2). Scientia logica omnibus tribus figuris tabulae exprimitur praecipue in descriptis lineamentis. Duo scientiae ad polos divergentes in pervestigatione warburgiana una contextae ita ut primam texturam methodologicam conficiant. Sic Warburg:
"Hac in traditione nec amici nec inimici nobis conquirendi erunt. Potius nobis persequenda nutationum signa a magia ad rationem et versa vice"
In tabula A "coeli prometheica tragoedia" - ut Warburg ipse dixit - fingitur: deinde vel configurationes mythologicae vel geographica ratio vel stemma gentile est solum modum aptum ad mundum describendum, attamen aliud non est quam complexitatem dicere, tragica ratione, per figuram:
Ita Wittgenstein adnotat:
"Omnis naturalis scientia posita est in vana specie veritatis, propter quam leges quae naturales vocantur rerum naturalium explicationes essent".
Figura 3, in qua gentis Tornabuoni stemma ostenditur, microcosmos quidam est. Gertrud Bing nexus inter res warburgianis studiis pervestigatas - praesertim in studiis de rinascimento mediceo et de claris familiis florentinis - et biographiam ipsam warburgianam illustravit. Omnes scholae a Warburg editae, omnia verba warburgiana - Bing commentatur - eius peculiari intentione ac privata cura impressa videntur. A stemmati gentis Tornabuoni iterum ad macrocosmon ascendendum: in unius familiae historia totius Rinascimentalis humanitatis historia patet. Nam Tornabuoni pietate et religione, operibus et negotiis, artium studio ad antiquitatis renovationem verso, singularis et exemplaris gens rinascimentalis apparent. Duo descriptiones (in corpore warburgiano collectae et nuper a Kurt Forster editae) a Warburg primis lineis adumbratae, eius biographiam illustrant: in altera Amburgum, Strasburgum, Florentiam - ubi Warburg studuit - signantur; in altera Iudaeorum populi transmigrationes notantur, ita ut implicationes inter astrologicae traditionis itinera et warburgianae gentis memoriam ostendantur.

D. A cosmographia ad genalogiam et versa vice

Tabula A duplicem circuitum praebet. Unus a superiore ad inferiorem partem, a generalibus cosmographicisque rebus ad singularia ducit: a coelo (fig.1) per terram (fig.2) usque ad hominem (fig.3) descendit; a cosmologia (fig.1) per geographiam (fig.2) usque ad genealogiam (fig.3) graditur. Alter oppositus est: ab inferiore ad superiorem gradum classicae humanitatis dissipationes et signorum mixturas illustrat. In fig. 3 Tornabuoni gentile stemma Rinascimenti figura est. Figura 2 classicarum imaginum et classicorum signorum extremas transmigrationes fingit. In figura 1 dei in coelo supersunt, in sideribus reformati. Mythus, cui antea multiplices significationes afferebantur, adhuc vivit sed univoce significans: figurae mythicae nec dei, nec daimones, sed ad siderales configurationes reductae in allegorian exiliatae videntur.


AD ITALICAM VERSIONEM