COUSTAU (1555)

P. Coustau, Pegma, Lugduni 1555, pp. 325-326:

 

"In simulachrum t?s d?a???s Ex Appelle

Contra eos qui antequam bona relati

inter reos ex commisso in fiscum

deferantur, ea petunt à principe.

Pressit Appellaeum vindex calumnia nomen,

Ast eadem afflicti proditur arte rei.

Sector in insontes oculis signate cruentis,

Iam ne indemnati praedia posce rei.

 

ALIVD

Aspice vt immanis toruo calumnia vultu,

Euomit accensa fulmina dira face :

Vtque tenet puerum passis furibunda capillis,

Testantem magni numina summa Iouis.

Anteit et toruo miserandus liuor ocello,

Quem toto fusus corpore langor habet.

Vtque comes structis sequitur Fallacia technis,

Et multo infamis sanguine Proditio.

Iamque Midae auriculis alter spectatus & auro,

Porrigit huic grati signa supercilij,

Multa super multis quaerens, dum mutua spondet

Munera delati, tristia pensa rei.

Sed latet a tergo lacera et a???a lacerna,

Multa gemens vitae fata nefanda suae :

Et veri petit amplexus atque oscula, nec se

Illius indignam iudicat esse manu.

Quot superi falso calumnia nomine pressit,

Quotque nigris (miserum) contudit illa fabis

Quot bene nummatos triste : coniecit in vrnam,

Qui fisco tacitas praeparat insidias ?

Quique sub incertis metuendae sortibus vrnae,

Postulat insontis gemmea culta rei."