"La Rivista di Engramma (open access)" ISSN 1826-901X

GRIFFOLINI (1460)

Luciano, Calumniae non temere credendum, traduzione di Francesco Griffolini, in Lutiani oro. Calumnia e greco in latinum a Francesco Aretino traducta, Nuremberg 1475

A dextra vir sedet immensis nec Midae auribus absimilibus. Hic longe manum accedenti calumniae porrigit. Adstant mulieres due. Altera Ignorantia, suspitio altera. E regione calumniae forma per quam egregia femina exardescens et concita rabiem quandam prae se fert et indignationem. Sinistra thedam accensam gestat, dextra iuvenem capillis passis ad celum manibus deos testantem trahit. Haec precedit vir pallidus informis visu acuto vel his similis qui longo morbo confecti sunt. Hunc livorem esse quisquis coniiceretur. Duae praeterea Calumniam hortantur. Orant. Comunt. Quarum alteram invidias altera fraudem interpretabatur. Sequebatur alia veste migra et lacera. Flens postquem miserabiliter ea erat poenitentia quae respicies abortis lacrimis et pudorem prae se ferens venitem spectat veritatem.

GRIFFOLINI (1460)

Prefazione indirizzata a Giovanni Comiti alla traduzione di Francesco Griffolini del Calumniae non temere credendum, Londra, British Museum, Arundel 277, cc. 107v-108r

Hanc Luciani de Calumnia orationem, princeps illustris, non ideo impresentia clarissimo nomini tuo inscribendam duxi ut ea pollicitatione absolutum me aut existimem aut velim. Sed cum ante annum et demidium Chrysostomum super Johannis Evangelio iam a me traductum praestantissimo viro Cosmo Medice me emendaturum pollicitus fuerim. Et ea gratia in huc usque diem aliquid tibi quod maxime cupiebam inscribere distulerim. Cum huc brevi discessurus veneris sine aliquo pro temporis et brevitatis meae in te observantiae monumento discedere praestantiam tuam minime patiar. Quod et si minimum sit pro benignitate tamen sua non rem sed exhibentis animi vim respecturam non dubito. Verum si deus meae annuerit voluntati aliquid fortasse dignius in tuum nomen a me traductum humanitattem tuam in Britanniam esse prosequitur. Sperabit montes transmittet oceanum. Et in ultimo terrarum et secundum Maronem nostrum in penitus toto divisis orbe britannis te requiret. Tibi vel maximis in rebus occupatissimo deditissimi tui francisci memoriam suggeret.