"La Rivista di Engramma (open access)" ISSN 1826-901X

ANONIMO (1494)

Luciano, Calumniae non temere credendum, traduzione anonima, in Luciani de veris narrationibus / Luciani de asino auro / Luciani philosophorum vite / Luciani Scipio. / Luciani tyranus / Luciani schaphidium / Luciani palinurus / Luciani Charon / Luciani Diogenes / Luciani Terpsion / Luciani Hercules / Luciani virtus dea / Luciani in amorem / Luciani Timon [Luciani sermo de calunnia. Luciani laus Muscae], Venezia 1494

In dextra quidem vir sedet permagnas habens aures ferme auriculis Midae similes manum protendens longe a calumniam adhuc accedentem. Circa ipsum vero stant duae mulieres ignorantia mihi esse videtur & suspitio: ex alia parte accedit calumnia muliercula supramodum pulchra, ardens autem & concitata sicut per rabiem & iram ostendens. Sinistra quidem facem accensam tenens. Altera vero adolescentem quendam per capillos trahens manus tendentem in caelum & testantem deos. Praecedit autem vir pallidus & deformis acute intuens & similis his qui ex longo morbo sunt exiccati. Hunc igitur esse invidiam aliquis coniectaret. Atqui & quaedam aliae duae sequuntur dirigentes & adornantes calumniam postquam autem mihi interpres imaginis significavit: altera quidem insidia erat: altera autem fraus. Post tergum vero sequebatur valde lugubriter quaedam adornata pullis vestibus induta laceraque penitentia: & haec dicebatur: retro igitur flectebatur lugens: & cum verecundia valde veritatem aduenientem aspiciebat.