"La Rivista di Engramma (open access)" ISSN 1826-901X

DREXEL (1629)

Drexel, Orbis Phëthon sive de universis vitijs linguae pars seconda, Monaco 1629

Imago haec est: Vir praelongis auribus, quales Midae fuerunt, in solio velut iudex considet, & accendenti Calumniae opem largiter promittit. Viro sedenti duae mulieres adstant: Ignorantia & Suspicio. Calumniae fucatae formae mulier accedit, iram ac rabiem spirans, & manu sinistra facem accensam concutiens, dextra iuuenem capillis prehensum ac supplices manus coelo porrigentem trahens. Hanc anteit vir deformis, pallidus, acutum cernens, macilento vultu, exesis oculis, tanquam si diuturno morbo contabuisset, quem facile conijcias esse Liuorem, Quin et aliae mulierculae duae comitantur, quae Calumniae ornatrices dicuntur, quarum alteri nomen est Sycophantia, seu Insidiae, alteri Fallacia. Infame Midae tribunal fugit, quae genibus repit femina, luctum prae se ferens pulla laceraque veste; atque haec Poenitentia vocatur, quae capite in tergum reflexo, madidis oculis abeuntem Veritaem prosequitur.